De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 327
Deus tamquam principalis illius libri auctor permittere non potuit, ut humanus eiusdem libri auctor iis uteretur verbis eumque loquendi modum adhiberet, qui veritatem habere nullatenus potest, nisi in hypothesi, quod revera Salomon eum librum scripserit. Aliis verbis in doctrina nunc recepta Deus permittere non potuit, ut libro Sapientiae insererentur verba, quibus sine ambiguitate Salomon illius auctor scribitur. (Cfr. n. 150 in nota.) Alterum locum quod spectat, si verum est, foetum in utero matris nullatenus i. e. neque immediate neque mediate formari aut ali matris sanguine, Deus item permittere non potuit, ut in sacrum textum talia introducantur verba, quibus necessario tale aliquid significatur. Iterum quoad Tobiae historiam si piscis, qui Tobiae insidiari videbatur, tantae magnitudinis non erat, ut devorare eum posset, Deus permittere non potuit, ut casus, qui Tobiae accidit, iis describeretur verbis, ex quibus, si non exaggerata sed vera esse ponuntur, necessario tanta, quantam diximus, piscis illius magnitudo arguenda foret. Aut si narratio talis esse demonstratur aut supponitur et aliunde in Tigri pisces tantae magnitudinis communiter non aluntur; simul supponendum est, ea occasione eventu extraordinario et per miraculum piscem tantae magnitudinis in eum locum devenisse. Tandem si — quod est exemplum ultimum — homines illi, qui in deserto contra Moysen et Aaron seditionem moverunt, ut libenter concedimus, non statim in anima simul et in corpore ad locum aeterni supplicii descenderunt, Deus nullatenus potuit permittere, ut Moyses in illa narratione
prout ipse loqui cogitur, quod in se et absolute falsum est, relative verum esse dicitur? Sit. At nos quod in Scriptura dicitur, si vere intelligatur, suo modo absolute verum esse ostendimus. Cur ergo nobis nostrum modum loquendi retinere haud licebit?
Verba ac textum libri Sapientiae neque quoad primum punctum neque quoad alterum adeo determinata esse, ostendunt communiter auctores introductionis biblicae et interpretes illius loci. Quodsi revera pro illo loco mitior interpretatio inveniri non posset; tunc ex demonstratis potius id reiiciendum censemus, quod scientia humana invenisse se gratulatur, quam ut in eo loco Scripturae ullum errorem adscribamus. Post ea enim, quae saepius dicta sunt, non licet eo uti praetentu, quod talis error fidei parum aut nihil noceat. Nocet enim quam maxime, cum ex dictis per hoc ea destruantur, quae ex revelatione divina de infallibilitate Scripturae credenda sunt omnibus.