De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 328
iis uteretur verbis, quae aliam significationem non admittunt. Econtra si verba Scripturae aliam expositionem omnino respuerent, tunc hoc ipsum, quod per ea dicitur, sine dubio admittendum foret; neque id in se omnino absurdum aut impossibile dici potest.
Facile est Scripturae verba, quae huc pertinent, alio modo exponere. Neque enim infernus semper determinate locum aeterni supplicii significat, sed infernus saepissime de sepulchro aut indeterminate de loco quolibet subterraneo sumitur. Ad maiorem rei declarationem haec addimus. Non licet nodum, de quo agimus, ita solvere. Quod in Scriptura inveniantur verba, quae nonnisi sensum falsum fundere possunt, non Deo sed auctori humano tribuendum est. Sive enim ponas, auctorem humanum quoad rem in mente sua, quae vera sunt, sensisse, sed ex infirmitate humana in usu verborum errorem commississe, sive eundem etiam interne errasse supponas; semper eodem modo error in Deum refunditur, qui primarius Scripturae auctor existit. Uno verbo si ea, quae in Scriptura leguntur, nonnisi talem sensum fundere possunt, qui cum rerum veritate pugnat; necessario concedendum est, Scripturam ipsam falsum dicere. (Cfr. n. 288.) Potius absolute loquendo concedi posset, quod huic a diametro opponitur. Scilicet absolute loquendo concedi potest, sacrum auctorem, dum scriberet, aliquando aliquid, quod revera est falsum, in mente habuisse, sed Deo gubernante iis verbis fuisse usum, quae praeter sensum falsum, quem ipse tunc in mente gerebat, aliam expositionem admitterent, quae vera est et a Deo unice intenta. Si enim mens humani auctoris aliquando a mente Dei discordasse ponitur, tunc Scripturae inerrantiam tribuimus, prout Dei opus est et Dei verbum, non prout est verbum et opus hominis, qui a Deo discordare supponitur. In hac hypothesi haberes casum, qui illi omnino esset similis, ubi Propheta verba, quae a Deo audivit, fideliter quidem refert sed penes se non bene aut minus accurate intelligit. (Cfr. n. 133. n. 1.) Per hoc, ut patet, veritas prophetiae nullum detrimentum patitur. Nam error Prophetae ita mere concomitanter se haberet et in ipsam prophetiam, prout a Deo originem ducit, nullatenus influeret. Quare, ut addamus exemplum, parum refert inquirere, utrum auctor libri Iosue circa motum solis in mente sua erraverit necne. Parum refert, inquam, utrum auctor iste, dum ea scriberet, actu iudicaverit, non terram stetisse sed solem, an vero ab illo iudicio falso saltem pro eo momento Deo revelante praeservatus fuerit. Dummodo verba, quae scripsit, errorem determinate non significant et ex intentione Dei significare non debebant, sed Deus per ea solum phaenomenon independenter a modo, quo factum fuerit, proponere intenderit; Scriptura qua talis ab eo errore manet immunis. Idem fere alio modo ita proponi potest. Pone, auctorem libri Iosue, dum ea scriberet, ab aliquo fuisse interrogandum, an revera illis verbis asserere vellet, solem motu reali moveri circa terram. Respondere poterat, et si prudens erat, respondere debuit: Utique in ea opinione semper fui. Ceterum per mea verba aliud significare nolo, quam solem ea die solito