De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 329
293. Manet adhuc illustrandum, quod in propositione statuta secundo loco est additum (n. 289. et 291.) i. e. quo-
longius super Gabaon splenduisse. Si forte phaenomenon istud — ita addere posset — alio modo fieri potuerit, quam eo, quo ipse semper credidi, nollem circa hanc rem aliquid asserere. Imo licet ipse id alio modo factum esse certo cognoverim, nollem tamen alio modo loqui. Mihi enim ad scopum praefixum nonnisi de phaenomeno loquendum est, quare si ita loquor, ab omnibus, quod dicere intendo, facillime intelligitur. Ex his vides, neque auctorem humanum, si erravit, in eo casu necessario errasse. (Cfr. supra n. 93. et Szarez de fide disp. VIII. sect. 4. n. 1. 2.) An expositiones liberiores huius loci, quales a variis proponuntur (cfr. Brentano-Dereser die hl. Schrift in h. l.) et a locutione poetica subsidium quaerunt, verbis textus sacri non nimiam vim inferant, iudicent alii. Ceterum in hac re diudicanda, quae mox (n. 294.) dicemus, attendenda videntur. Simili modo, ut nobis videtur, sentiendum est de locis, ubi Apostoli data occasione significare videntur, suis temporibus diem ultimi iudicii proxime instare. (I. Thess. IV. 14.; I. Petr. IV. 17.; Iacob. V. 8.) Eorum verba nequaquam adeo determinata sunt, ut alium sensum respuant. Id paucis ostendemus de citato loco Pauli, qui certe omnium efficacissimus est. Ibi Paulus significare videtur, Christum Dominum adhuc superstite et vivente generatione praesenti ad iudicium adventurum, quod historia manifeso falsum ostendit et, ut multi dicunt, ipse in secunda epistola (II. 2. 3.) corrigere coactus est. Respondemus: Ante omnia Paulus nullibi dicit, se corrigere, quod ipse docuerat; sed corrigit opinionem nonnullorum, qui de adventu Domini errabant et epistolam suam minus bene intellexerant. Hoc praemisso tota difficultas in illis verbis esse videtur, quibus dixit: «Nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt.» Iam vero ista verba adeo determinata non sunt, ut mitiorem expositionem non admittant. Dicere enim possumus: In his Paulus non locutus est aut de se personaliter aut de generatione praesenti, sed de tota humanitate praesenti et futura in oppositione ad praeteritam. Ita autem per ea verba de propinquitate adventus Domini nihil significatur. Et reapse Paulus de ea re nihil significare potuit, quia paulo post subdidit: «Sicut fur de nocte, ita veniet (dies Domini).» Nec dicas, hanc expositionem nimis violentam esse. Nonne quispiam de certo regno aut oppido mala prophetaturus sed tempus malorum penitus ignorans dicere posset: Beati mortui, nobis enim horribilia imminent mala, quin per hoc significare velit, aut se personaliter aut adstantes omnes nullo excepto, aut etiam unum solum ex adstantibus personaliter illa mala experturum? Sine dubio; loquitur enim de regno aut de oppido qua tali, cuius vita non mensuratur aetate unius hominis aut unius humanae generationis. Talis igitur est locutio Pauli. Res videtur magni momenti. Si enim ista explicatio respuitur, non solum Paulo, sed ex dictis Scripturae ipsi seu Deo error aut mendacium tribuendum foret. Alia quaestio est, quid tunc Paulus privatim opinatus fuerit. Ista quaestio, ut apparet, nos non tangit. Quare solum dicimus, Paulo non