De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 330
modo fieri possit, ut verba Scripturae obscura sint atque impropria falsaeque interpretationi obnoxia. Exempla huius rei in sacris libris occurrunt ubique. Quis enim non videt, in exemplis, quae supra (n. 290.) ex variis Scripturae libris attulimus, verba falsae interpretationi esse obnoxia et simul prae vero sensu, quem continent, haud parum obscura? Quis non videt, ut ex locis huiusmodi verus sensus eliciatur, verba sumenda esse in sensu minus obvio simul et minus proprio? Sed ceteris omissis denuo redire libet ad primum caput Geneseos. Quis negabit, obviam illius capitis expositionem, et in qua verba in sensu maxime proprio sumuntur, eam esse, quae toti creationis operi sex dies communes assignat? At quamdiu non demonstratur, verba illius loci aliam interpretationem omnino respuere, et multo magis si e contrario ostenditur, iuxta modum loquendi hominum aut iuxta hebraicae linguae indolem sub nomine dierum posse intelligi longiores temporum periodos; eam interpretationem ex solis criteriis intrinsecis nemo ut omnino falsam atque impossibilem traducere poterit. Item ex modo, quo ibi totum creationis opus describitur, certe multo magis obvium et naturale est supponere, ante diem sextum — sive dies communis ille fuerit sive longa annorum periodus, nil refert — nulla extitisse quadrupedia, ante diem quintum nullos pisces etc. At si cui ostendere dabitur, iuxta modum loquendi, quem homines tenere solent, omnia, quae in primo capite Geneseos leguntur, sine laesione veritatis iisdem omnino verbis eodemque narrationis ordine proponi potuisse, etsi omnia rerum genera simul fuerint producta; aut hoc excluso saltem sufficere, si ab initio et ante animalia in certa quadam annorum periodo plantae potissimum multiplicatae fuerint, in alia pisces, in ultima quadrupedia, licet de cetero in quantitate minore omnia semper rerum genera simul ab initio extiterint: tunc huiusmodi interpretatio, quae minus obvia apparet, ex principiis mere intrinsecis et independenter ab interpretatione authentica Patrum aut ecclesiae certo excludi non potest.
facile errorem adscribendum esse, ubi nulla cogit necessitas et multa suadent contrarium. Denique ad confirmationem rei recolendum est, Paulum in persona sua etiam alia occasione (Rom. VII. 9.) simili substitutione, imo quae multo audacior videtur, usum fuisse. (Cfr. I. Cor. IV. 7.)
Ut, quod sentimus de hac re, breviter hic innuamus, haec pauca subiicimus. Nobis ista ultima interpretatio cum vi verborum et cum toto