De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 331

Scholion primum. 294. Sunt (Hummelauer l. c.; Scheeben Dogmatik B. II. n. 300.—302.; Stimmen aus Maria Laach l. c.; Schaefer l. c. p. 182. et p. 211.; Brentano-Dereser Bibel-Werk ad Ios. X.14.), qui pro certis Scripturae locis recte intelligendis maximi interesse credunt, utrum auctor humanus, quod narrat vel utcumque refert, ipse suis oculis usurpaverit vel ipse in se expertus fuerit necne, aut, quod fere in idem recidit, utrum res scribenda hagiographis a Deo per modum visionis propheticae an alia via communicata fuerit, denique utrum locutio poetica sit an prosaica. Quare ut certas, quae ipsis praeplacent, alicuius loci interpretationes contra alias tueantur, solerter observant, pro intelligendo sacro textu prae oculis habendum esse, unde et qua ratione sacer auctor notitias istas primitus acceperit. Ita v. gr. ut simultaneam rerum omnium creationem facilius defendant, supponendum esse contendunt, Moysen vel potius Adamum, ex cuius traditione Moyses ea scripsisse ab illis supponitur, revelationem de creatione mundi accepisse in visione quadam exstatica. In visione, aiunt, et sopore exstatico Deus Adamo sub quibusdam imaginibus invicem sibi succedentibus totum creationis opus ob oculos posuit. Iterum ut declarent, quomodo de pisce aliquo, quales in fluminibus inveniri solent, verificentur ea, quae in libro Tobiae de immani illius piscis voracitate et de innioris Tobiae trepidatione narrantur; observant, ea ab ipso Tobia, qui discrimen illud subiit, fuisse conscripta. Denuo ut ostendant, quomodo in libro Numerorum dici potuerit, seditiosos contra Moysen et Aaron vivos ad inferos descendisse; solerter notant, Moysen, qui illa scripsit,

narrationis ordine, prout in Genesi habetur, pugnare videtur. Certe haec interpretatio, quantum nos iudicare possumus, ab auctoribus, qui tales opiniones sequuntur, ut textui conveniens non ostenditur. Quare ab iis gratuito asseritur aut supponitur, quod ipsis ante omnia demonstrandum esset. Ostendant ergo, homines aliquando ita loqui solere aut ita aliquando locutos fuisse, sicut ipsi Moysen locutum esse supponunt; ostendant, qua ratione sine laesione veritatis ita loqui liceat. Id enim non adeo facile ab omnibus perspicitur, et ideo a plerisque nonnisi cunctanter illis opinionibus aliqua probabilitas conceditur. Aliter iudicamus de opinione eorum, qui dies genesiacos simpliciter protrahunt in longissimas annorum periodos; dies enim in Scriptura satis indeterminatam significationem habere videtur, et certe non semper significat tempus viginti quatuor horarum. (Cfr. Eccli. XLVI. 5.)