De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 332
coram adstitisse et totam rem propriis oculis inspexisse. Non quaerimus hic de his et similibus, quae fieri solent, suppositionibus, quanta illae certitudine aut probabilitate in se nitantur. Item ultro concedimus, has et alias similes suppositiones quaestionesque non solum ad eruditionem plus minus conferre sed haud raro ad assequendam pleniorem sacri textus intelligentiam haud parum adiuvare. Ita enim certe saepe facilius intelligitur, cur sacer scriptor in certo quodam loco talibus verbis utatur, aut tali ordine narrationem texat, aut cum tanto affectu aut adeo graphice loquatur. Quod quaerimus, aliud est. Quaerimus nimirum, utrum huiusmodi suppositiones ad Scripturam bene intelligendam et ab omni errore vindicandam sint omnino necessariae. Aliis verbis quaerimus, an fieri possit, ut verba Scripturae, quae in se falsa videntur ac sunt i. e. quae in se considerata necessario falsum fundunt sensum, per huiusmodi suppositiones incipiant esse vera; seu generalius quaerimus, an per eas suppositiones sensus Scripturae i. e. sensus verborum biblicorum mutetur in alium, prout citati auctores interdum insinuare videntur. Id nos omnino negamus, et ideo huismodi suppositiones nequaquam necessarias nec semper adeo utiles credimus, sicut alii supponunt. Ut quod contendimus, facilius intelligatur, ad superius posita exempla revertimur. Dicis: Verba, quibus auctor libri Tobiae de illo pisce loquitur, prout in se sunt, ut vera esse possint, omnino piscem tantae magnitudinis postulant, qui homini devorando par sit. Quid igitur? Quantumcumque supponas, ea verba ab ipso Tobia dictata aut conscripta fuisse, simulque observes, Tobiam aspectu piscis perculsum forte magis timuisse, quam timendum erat, cum per animi turbationem piscem maiorem, quam in re erat, existimaverit, ac tandem advertas, nonnisi ex recordatione timoris ac turbationis illius factum esse, ut Tobias casum illum verbis talibus descripserit; semper in magnis versamur angustiis. Semper enim hoc dilemmate stringimur: Aut narratio illa in libro Tobiae falsa est, aut piscis ille, quidquid de Tobiae turbatione ac timore dicatur, revera tantae magnitudinis fuisse conceditur, ut Tobiam devorare potuerit. Quodsi e contrario persuasum tibi fuerit, verba libri sacri, prout iacent, manere vera, etiamsi piscis ille homini integro devorando impar fuerit, dummodo id utcumque attentare potuerit; absolute necessarium non est, ut