De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 333
ad salvandam verborum veritatem ad illam suppositionem ac turbationem Tobiae confugias. Item suppone, verba primi capitis Geneseos in se talia esse, ut eorum vi per se attenta clare et sine ambiguitate de sex diebus successivis aut saltem de sex successivis temporum periodis accipienda sint, in quarum prima et secunda neque sol neque luna neque stellae neque ullae plantae aut animalia exitierint, in tertia vero, cum sol et luna nondum lucerent neque existerent, plantae primum enasci coeperint, in quarta deinde sol, luna ac stellae primitus exortae fuerint, in quinta demum pisces et in sexta animalia, quae terrestria dicuntur, ceteris supervenerint. In hac suppositione quantumcunque credas, Moysi aut Adamo mundi creationem a Deo in visione prophetica et exstatica demonstratam fuisse, in solitis versaris angustiis. Si enim Scripturae errorem adscribere nolis, defendendum tibi erit, Deum revera in creatione mundi illum tenuisse ordinem, qui verbis Geneseos indicatur. Quodsi ostendere possumus, verba textus sacri, prout in primo capite Geneseos leguntur, talem rerum successionem haudquaquam determinate postulare et asserere; pro tuenda sententia de creatione simultanea nullatenus ad somnum exstaticum Adami reccurrere compellimur; sicut neque s. Augustinus simile quid supposuit neque s. Thomas, qui praecipui illius theoriae fautores ab omnibus merito habentur. Idem valet de forma poetica,
Neque dicas: Iuxta theoriam, quae ponit, homines revelationem creationis primitus per visionem accepisse et inde narrationem creationis in Genesim fuisse derivatam, non haberemus in Genesi narrationem creationis, prout ea suo tempore a Deo exsecutioni mandata est, sed potius haberemus narrationem visionis et revelationis primitivae. Aliis verbis per Moysen in ista theoria solum dicitur, quo ordine res creatae Adamo in visione monstratae fuerint, non quo ordine omnia suo tempore sint producta. Ita enim ad haec reponimus. Certe verba Geneseos, prout iacent, nequaquam dicunt, quid Adamo vel Moysi in visione monstratum fuerit, sed omnino narrant, quid in rerum natura ab initio Deo iubente sit factum. Quodsi nihilominus contendis, tum notitias istas per visionem primitus fuisse acceptas tum in Genesi per Moysen aliud non esse factum, quam ut visio illa, prout habita est, ex ordine proponatur, ex dictis in priori hypothesi, quam de verborum potestate in textu fecimus, hoc simul retinere debes: Ordo, quo res in visu Adamo vel alteri sunt monstratae, ad amussim respondere debet ordini, quo eaedem res antea factae fuerant. Iam vero si id concedere debes, iterum sequitur, theoriam illam ad solvendas difficultates et ad tollendas discrepantias apparentes inter Scripturae narrationem et scientias naturales parum iuvare aut nihil,