De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 334

quam quidam in primo capite Geneseos deprehendisse credunt et suis theoriis haud parum patrocinari arbitrantur. Cavendum est igitur, ne in exponenda Scriptura huiusmodi suppositionibus nimium tribuatur. Nominatim non est credendum, per theorias huiusmodi e vestigio omnes tolli difficultates, quae sine iis indissolubiles forent, aut per eas utcumque Scripturam admittere sensum, quem alioquin et sine illis nullatenus admitteret.

Scholion secundum. 295. Ex dictis alia etiam quaestio solvitur. Nimirum quaeri potest, utrum ob inspirationem libri

Quare repetere possumus, quod in textu diximus. Si narratio, prout in Genesi iacet, cum successione dierum aut periodorum successionem rerum determinate postulat; tunc ea successio neque quoad opus creationis nullatenus in dubium vocari potest. Nam verba in quacumque theoria naturalem potestatem non amittunt. Econtra si verba Geneseos talem successionem non postulant; non erit necesse, ut pro tuenda creatione simultanea ad istam theoriam visionis te recipias. Unum addere nobis liceat. Nos in narratione Geneseos ne vestigium quidem aut visionis habitae aut narrationis poeticae invenire potuimus. Sed etiamsi narratio poetica foret, aut in ea habitae visionis aut mentio fieret aut vestigia aperta recurrerent, fautoribus illius theoriae et similium haec perpendenda proponere possemus. Ante omnia fieri potest, ut aliquis rem, quam ipse vidit aut expertus est, non admodum graphice describat; necnon ut quis rem aliquam, quam videndo aut experiendo vehementer motus est, postea verbis omnino planis ac sine animi commotione referat. Item aliquando is, qui rem neque vidit neque expertus est neque adeo per eam est commotus, admodum graphice describere aut in recordatione eius vehementer commoveri potest. Pariter nullatenus impossibile apparet, ut quis rem, quam communibus mediis accepit, per modum visionis propheticae aut poeticae proponat. Nec repugnat, ut quis vice versa ea, quae per visionem propheticam cognoverat, sine visione planis verbis et solum quoad sensum explicet. Exemplum haud ineptum habes in Evangelio, ubi Christus de eversione Ierusalem et de fiae mundi loquitur. (Matth. XXIV.) Verba enim Christi a modo, quo Prophetae visiones suas proponere solent, parum aut nihil differunt. Et tamen dici nequit, Christo Deo homini, quae tunc locutus est, nonnisi per modum visionis propheticae a Patre ostensa fuisse. Stilum denique poeticum quod attinet, utique verum ac notum est, in eo locutiones audaciores ac hyperbolas facilius admitti. At dici simpliciter nequit, verba, quae in prosa omnino falsa sunt, in poetica oratione vera fieri. Potius quaecunque verba absolute aut vera dicenda sunt aut falsa. Quare sicubi in libro poetico verba occurrunt, quae audaciora sunt et nonnisi iuxta morem poeticum verum sensum admittunt, ea simpliciter vera sunt dicenda. Quodsi non solum in libris poeticis sed et hinc inde in libro, qui prosaicus habetur, in huiusmodi locutiones pedem offendamus, non dicemus, eas reapse falsas esse, sed librum in istis ad poesim proxime accedere aut in poesim transire putabimus.