De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 335
cogamur credere, res, quae narrantur, eo praecise, quo narrantur, semper ordine evenisse; an vero interdum aliter opinari liceat. Quaestio etiam ad sermones extenditur, qui ex ore aliorum in Scriptura relati leguntur. Quaeres enim: Numquid retinendum est, sermones istos semper ea praecise occasione eoque loco ac tempore et eo rerum ordine, quo referuntur, prolatos primitus fuisse; au vero de his circumstantiis aliquando dubitare licet? (Cfr. Patrit. l. c. p. 18.—18.) Ut hanc quaestionem dilucide tractemus, ante omnia tres casus distinguimus. Primo fieri potest, ut in Scriptura ipsa aut verbis expressis aut aequivalenter asseratur, res eo ordine, quo narrantur, accidisse, aut talem hominem certa occasione et determinato ordine, quae de eo referuntur, protulisse. Id inter alia aequivalenter fieri censendum est, quando unum factum vel dictum proponitur tamquam effectus aut consequentia alterius, de quo in antecedentibus sermo erat. In hoc igitur casu de dicto rerum ordine non solum dubitare haud licere, sed eum, qui illum ordinem deseruerit, aperte contra inspirationem agere, per se clarum est. Nam in hoc casu ordo vere a Scriptura asseritur. Iam vero sacrum textum nihil unquam sine auctoritate divina asserere, saepe diximus. Secundo accidere potest, ut ordo rerum, quae narrantur, aut series eorum, quae dicta a quopiam in sacro textu referuntur, nullibi sive directe sive indirecte asserta inveniatur aut expressa. Huiusmodi casus est, quando simpliciter una res post aliam aut unum dictum post aliud positum invenitur, et aliunde nulla inter ea necessaria dependentia aut connexio apparet. In tali casu, ut nobis videtur, dubitare per se licet, an ordo rerum ordini narrationis ac relationis ad amussim semper respondeat. Unum tamen hic monendum censemus. In hac re diuidicanda semper ad scopum sacri textus et generatim ad totius libri indolem attendendum erit. Inveniuntur enim certa librorum genera, quorum scopus atque indoles omnino postulat, ut in rebus, quas tractant, certum
Id Cornelius a Lapide negare videtur, dum (in II. Tim. III., v. 16.) ita scribit: (Deus Scripturae auctor est 3.) quia omnes (hagiographorum) conceptus et sententias ordinavit, digessit et direxit Spiritus s., v. gr. ut hanc sententiam primo, illam secundo, aliam tertio loco et ita consequenter collocarent et scripto consignarent; hoc enim proprie est librum aliquem concinnare et conscribere.»