De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 336

ordinem teneant. Quis enim v. gr. ferret eum, qui assereret, ad librum historicum nequaquam pertinere, ut saltem generatim historicum rerum ordinem sequatur? Hoc posito aliquid sumimus, quod fere per se intelligitur et mox uberius declarabitur ac demonstrabitur. Nimirum persuasum nobis est et ab omnibus concedi debet, in sacris libris ultra res ac sententias etiam scopum et genericam saltem eorum indolem Deo ut auctori tribuendam esse. Quare consequenter in Bibliis ea, quae in generali librorum indole ac scopo necessario includuntur, ut est ordo historicus in opere historico, a divina auctoritate non sunt excludenda. Hoc tamen non impedit, quominus etiam in libris, qui operibus historicis accensendi sunt, non semper et in omnibus res usque ad minimam secundum ordinem temporis digestae inveniantur. Nam hoc est, quod haud semel apud optimos historicos videmus factum, ut data occasione quaedam narrando anticipata inveniantur, quae iuxta seriem temporis differenda erant; et iterum penes eosdem alia, quae iuxta ordinem chronologicum in certo loco narranda veniebant, quia narrationis filum nimis interrumpere videbantur, in opportuniorem locum remissa reperiuntur. Aliorum vero librorum ea est indoles, ut prae ipsorum scopo ac natura ordo tractationis aut parum aut nihil ad rem pertineat. Talis v. gr. quoad magnam saltem partem esse videtur liber Proverbiorum. Nec sine probabilitate huc referri possunt eae Evangeliorum partes, in quibus coacervatae inveniuntur aut parabolae a Christo Domino propositae aut sententiae morales, ut est Christi sermo in monte habitus. In his et similibus igitur sine ulla fere difficultate semper tamen cum debita circumspectione et ex rationibus convenientibus ordinem rerum ac sententiarum invertere licebit. Denique tertio fieri potest, ut sacer auctor non

Ergo necesse non est, ut credamus, quae Christus gessit aut dixit, in omnibus semper eodem ordine sibi successisse, quo ab Evangelistis narrata inveniuntur. Hoc docet simul inter quatuor Evangelistas instituta comparatio, quam latius persequendam aliis relinquimus.

Haec si ad libros propheticos applicaveris, ante omnia diiudicare poteris, quatenus et quantum, si dicta Prophetarum in unum colligere et ita, quantum fieri potest, in antecessum futurorum temporum historiam texere volueris, in hoc opere inhaerendum sit ordini, quem in describendis rebus futuris et in narrandis visionibus propheticis Prophetae ipsi tenuisse inveniuntur. Simul ex his determinare poteris, quale et quantum inter