De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 337

tam in ipso decursu tractationis sed aut ab initio libri aut in fine generali sententia declaret, teneri in tractatione sua ordinem rerum obiectivum et historicum. In hoc sensu a plerisque accipitur, quod in exordio Evangelii Lucae legitur. (I. 3.) «Visum est, ait, omnia ex ordine scribere» ἔδοξε κάμοι, παρηκολουθηκότι ἄνωθεν πᾶσιν ἀκριβῶς, καθεξῆς σοι γράψαι. In tali casu certe contra inspirationem ageret, qui contra expressam scriptoris hagiographi assertionem, quae sine dubio et ipsa inspirata est, rebus et sententiis alium ordinem assignare praesumeret, quam ipse assignavit hagiographus. Unum tamen in hac hypothesi attendendum est. Rei natura postulat, ut sensus ac vis verborum, quibus auctor hagiographus propositum sequendi in omnibus ordinem historicum manifestat, diligenter perpendantur. Quare huiusmodi verbis non maior vis tribuenda erit, quam quae illis iuxta sanas interpretationis regulas necessario inest.

Scholion tertium. 296. Aliud denique dubium circa rem praesentem moveri potest, quod et ipsum iuxta data principia solvendum est. Videmus nimirum, in Bibliis haud secus ac in aliis libris ad illustrandas res, de quibus agitur, modo aliquid assumi ex historia naturali, modo ex observationibus physiologicis vel psychologicis, modo ex historia profana etc. Imo aliquando comparationes huiusmodi opinionibus vulgi et, quod plus est,

ea intervallum ponere liceat, quae a Prophetis oratione continenti unum post aliud proponuntur. Solum unam animadversionem, ne in hac re erretur, adiungendam censemus. Prophetis haud raro mos est, ut raptim et sine ullo indicio exteriori de una ad aliam rem transeant. Insuper quia Prophetae Deo revelante et Dei nomine loquuntur, tempora non mensura humana sed, ut ita dicam, mensura, quae Dei propria est, dimetiri solent, iuxta quam teste Scriptura mille anni sicut dies hesterna reputantur. (Ps. 89. v. 4.) Quare quod Prophetae dies est, pro longissimo tempore accipere possumus; eo vel magis, quod in Scriptura haud raro dies generatim pro tempore ponitur. (Cfr. Matth. XXIV. 21. 29.)

Ex his colliges, quae sequuntur. Si quis assereret, etiam Lucam interdum, praesertim in rebus minoris momenti, ordinem historicum deseruisse, et contenderet, nonnunquam rerum ordinem ab aliis Evangelistis accuratius servari quam a Luca; non poterit in hoc graviter reprehendi, nisi haec indubie demonstrata supponantur. Primo illud κκθεξῆς; nonnisi de ordine historico intelligi potest. Secundo huic verbo tanta inest efficacia, ut historicum ordinem ab Evangelista ubique etiam minimis non exceptis ad amussim servatum esse significet. Porro haec duo non omnes tibi ultro admittent sed indubiis argumentis demonstranda sunt, si Lucam quoad ordinem historicum semper et ubique ceteris praeferere volueris