De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 338
fabulis mythologicis ac ritibus religiosis gentilium superstructae esse inveniuntur. Exempla habes in Tob. II. 14,—17.; Iudith. XVI. 8; Iob. XXI. 33. XLII. 14.; Prov. VI. 7. 27. 28.; Cantic. VI. 1. coll. Genes. XXX.14.; Sap. XVII. 13.; Ps. XVIII. 6. CII. 5.; Isa. I. 1. XIII. 21. 22. XIV. 9. XXXIV. 14. 24.; Ierem. VIII. 7.; Amos. V. 8.; Matth. XVI. 2. 3. XXIV. 28. 32. 33.; I. Cor. XV. 9. (Cfr. Escobar et Mendoza de sacr. Script. stilo et obscur. c. 6. in appendice ad commentar. Menoch. Venet. 1722.) Rebus ita stantibus merito quaeritur, quid de huiusmodi locis dicendum sit. An per Scripturam Faunos et Titanes aut avem illam, qui phoenix dicitur, admittere; an fide credere cogimur, formicas regem non habere, coelum, si vespere rubeat, pro crastino diem serenum indicare et alia huiusmodi? An vero sine laesione inspirationis ita dicere possumus: Scriptura ad illustrandas res, quae ibi vere asseruntur et quae utique in se omnino verae esse debent, aliquando assumpsit aliquid, quod dubium aut etiam aperte falsum est? Haec est quaestio, cui praeiactis inhaerentes principiis uno verbo ita respondere possumus. Etiam res, quae a Scriptura tantummodo ad alias illustrandas assumuntur, in sensu, quo iis Scriptura utitur ac de iis loquitur, divina auctoritate ut verae retinendae sunt. Ratio huius assertionis manifesta est. Licet enim res huiusmodi in Scriptura non propter se sed propter aliud afferantur et proinde neque per se ac directe sed magis indirecte ac per accidens asserantur imo, potius quam asserantur, solum supponantur; tamen semper verum est, easdem revera afferri a Scriptura et ab eadem in certo quodam sensu ut veras atque existentes asseri aut supponi. Quare cum Scriptura ex saepe dictis errare nullatenus possit, res illae eo sensu, quo asseruntur aut supponuntur, verae esse debent. Ita v. gr. in eo, quod Sapiens (Prov. VI. 6. seqq.) pigrum mittit ad formicam, ut consideret vias eius, si non directe asserit, certe manifesto supponit, tum formicas reapse existere tum certum vivendi morem sequi, qui pigris exemplo esse possit. Quare propter auctoritatem Scripturae retinendum esse videtur, tum formicas revera existere tum earum vivendi rationem talem esse, sicut ibi ab hagiographo describitur. Idem dic de aliis exemplis, quae huic sunt similia. Quae enim a quopiam aperte supponuntur, ab eodem aequivalenter asserta dici possunt.