De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 339
297. At, si quando, certe in his praecipue materiis caute procedendum et omnia diligenter perpendenda sunt, ne res huiusmodi ultra auctoris scopum et ultra necessariam orationis ac comparationis vim premantur et extendantur. Ut, quod dicere volumus, magis intelligas, haec perpende. Certissimum est, opiniones vulgi et communes hominum conceptiones, etiamsi in se falsae sint et ut falsae cognoscantur, haud semel ad res veras atque utiles illustrandas inservire posse. Quare res huiusmodi praecise tamquam id, quod sunt, et abstrahendo ab earum veritate aut falsitate ad dictum finem adhiberi haud repugnat. Quod si ita fiat, manifesto sine laesione veritatis fieri cognoscitur. Id apparet evidentissime, ubi ille, qui ita agit, simul expressis verbis significat, se res, quibus ad comparationem utitur, neque ipsum habere ut veras, neque aliis ut veras proponere, sed potius id unum intendere profitetur, ut per conceptus vulgo notissimos et communiter receptos res quaedam occultiores et minus perviae illustrentur et ob oculos ponantur. Idem consequenter aliquando valere poterit, licet dicta monitio expressis verbis non addatur. Sed tunc ex natura rei ante omnia requiritur, ut ille, qui tali comparatione utitur, nulla ratione significet, se res, unde comparatio ducitur, ut veras habere ac proponere. Secundo in hac suppositione si non omnino necessarium saltem convenientissimum apparet, ut ex variis indiciis intentionem loquentis colligere et indolem comparationis cognoscere liceat. Ex his pro re nostra sequens fluit conclusio: Non omnino repugnat, ut Scriptura sive auctor hagiographus, ubi de re quapiam illustranda agitur, in seligendis illustrationis adminiculis sub certis conditionibus de rerum veritate abstraxisse et interdum conceptu communi aut opinione vulgi usus fuisse supponatar, de cuius veritate dubitare licet. Ratio ex dictis manifesta est. Nam sub hisce suppositionibus circa rem, quae in comparationem assumitur, ex auctoritate Scripturae aliud admittere non compellimur, quam conceptum, quo tota comparatio absolvitur, tum pro illustratione rei propositae aptum apparere tum illis, ad quos sermo proxime dirigebatur, satis notum esse potuisse. Alia quaestio est, an haec doctrina pro Scriptura nostra applicationem realem habeat seu an in nostris libris revera aliquando res falsae atque fabulosae in comparationem adducantur. Sed nos eum hanc quaestionem, quae