De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 340

nobis satis salebrosa videtur, pro scopo nostro prosequi haud cogamur, eam aliis solvendam relinquimus. (Cfr. Matth. XVI. 2. 3.; Escobar l. c.; Gutherlet, Buch Tobias ad VI. 17.) Quod ad nos spectat, per dicta satis patet, quomodo loci, quos supra (n. 295.) indicavimus, aliquo modo explicari possint, quin in iis ipsi Scripturae aliquid falsi ac fabulosi tribuere cogamur. Ceterum onus explicandi singula nos in sacros interpretes relicimus.

ARTICULUS TERTIUS.

An quoad orationis indolem Deo plus aliquid vindicandum sit?

298. Diximus, normam, secundum quam tuto atque accurate definiendum est, quas partes Deus in edendis sacris libris habuerit, ex eorum fine desumendam esse. Quare si in superioribus finis, quem Deus in edendis libris sacris habuisse dicendus est, quoad omnia perfecte indicatus fuisset; relate ad verba formamque loquendi ex parte Dei nil aliud postulari posset, quam quod articulo antecedente postulavimus. Aliis verbis idem ita dici potest. Si Deus in edendis Bibliis aliud non intendisset, quam ut generi humano pro instructione religiosa suppeteret liber, qui pro securitate omnimoda non solum in rebus religiosis, quae in eo per se ponuntur, sed et in rebus profanis, quae magis per accidens hinc inde rebus religiosis immiscentur, infallibili et divina polleret auctoritate; tunc pro verbis formaque loquendi influxus Dei ad simplicem fere assistentiam coarctari posset, per quam sacri auctores ab omni errore praeservati supponuntur. At nobis in superioribus finis, quem in edenda Scriptura Deus sibi proposuit, nequaquam totaliter et secundum omnia indicatus esse videtur. Plura enim

Sunt, qui in quaestione, an Iob persona historica fuerit, pro sententia negativa in supra positis principiis subsidium quaerunt. (Cfr. Brentano-Dereser Einleitung zu Iob.) At, ut de prooemio ac conclusione ipsius libri nihil dicamus, quae penes Ezechielem (XXIV. 14.) et lacobum Apostolum (V. 11.) de Iob legimus, quantum nos iudicare possumus, non tantummodo supponunt cum istis auctoribus narrationem aliquam communiter notam, quae ceterum poetica esse possit, sed omnino postulant virum in omni rigore historicum.