De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 341

ad hunc finem magis explicandum ac determinandum adiungi posse ac debere, pro certo habemus. Quare consequenter ad propositum principium etiam quoad verba et totam elocutionis indolem praeter dictam assistentiam influxus Dei aliquanto amplior postulandus videtur. Haec igitur res est, quam in articulo praesenti uberius evolvendam suscipimus. Quare pro scopo nostro ante omnia finis Scripturae ex parte Dei accuratissime describendus est; deinde variae consequentiae inde deducendae.

Punctum primum.

Finis ac natura Bibliorum accuratius determinatur.

299. Iam supra monuimus, finem rerum artificialium et scopum, quem auctor in aliquo opere sibi proposuit, vix alia via melius ac tutius cognosci posse, quam si illius rei sive operis natura, vires et efficacia attente considerentur, simulque usus, cui opus illud ex sese accommodatum esse videtur, solerter perpendatur. (Cff. n. 284. 286.) Quare pro scopo nostro ante omnia natura et efficacia Bibliorum accurate examinanda est simulque inquirendum, qualem usum libri nostri ex voluntate Dei et ex natura sua habere possint ac debeant. Qua in re ne a vero aberremus, continuo ad praxim sensumque Ecclesiae respicere placuit, in cuius manu ab initio a Deo Scripturae sunt positae et quae teste Apostolo (I. Tim. III. 15.) columna est et firmamentum veritatis.

300. His praenotatis Scriptura imprimis sese nobis offert ut librum, qui praecipue de religione supernaturali ac revelata tractans diversissimas hominibus notitias subministrat tum de Deo eiusque attributis ac vita interna, tum de ortu et evolutione rerum omnium ac imprimis de humani generis origine ac progressu necnon de primitivo hominis statu. Sequuntur deinde notitiae de lapsu humani generis eiusque reparatione, quae in paradiso primum promissa deinde per Christum exsecutioni mandata est ac demum in fine saeculorum per Deum consummanda erit. Cum his connectitur doctrina de aeterna honorum felicitate poenaque malorum et alia, quae cum his cohaerent et maximam partem captum hominum quam longissime excedere noscuntur. At, ut vel levi Bibliorum inspec-