De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 342
tione apparet et ex tempore modoque, quo singuli libri sunt editi, adhuc luculentius perspicitur, libri isti non constitunt nec constituere debent pro hominibus ac pro populo Dei instructionem catecheticam, neque pro iis, qui fidei sunt magistri, systematicum sacrae theologiae cursum exhibent. Imo ex sensu Ecclesiae hi libri nullatenus a Deo in eum finem sunt dati, ut inde singuli aut prima hauriant verae religionis rudimenta, aut per solam lectionem Scripturae notitias prima educatione inditas magis in dies excolant. Potius haud pauci ex libris nostris proxime et immediate conscripti sunt ad singulares quasdam certi temporis indigentias sublevandas. Quare tota demum librorum sacrorum collectio ex primaria intentione Dei magisterio ecclesiastico data atque consignata esse cognoscitur tanquam instrumentum authenticum, quo fidei magistri in praedicanda, explicanda ac defendenda religione divinitus revelata continuo uterentur. (Cfr. Franzelin de div. Trad. thes. IV. et XVIII. de div. Script. thes. V.-IX.) Hinc factum est, ut a fidei magistris sacri libri ab antiquissimis temporibus populo in ecclesia legerentur et explicarentur, ut tota instructio religiosa maximam partem his libris superstrueretur, ut mysteria fidei ab ecclesiasticis doctoribus, quantum fieri potest, omnia ac singula tum ex Scriptura demonstrarentur tum, quantum fas est, ipsis Scripturae verbis traderentur et explicarentur. Idem valet circa solemnes ecclesiae catholicae de rebus fidei definitiones. Ad haec publicae preces, quibus ecclesia utitur, non solum quoad sensum sed maximam partem quoad ipsa verba ex Scriptura desumptae sunt. Denique institutione primitiva supposita debitisque servatis limitibus etiam singulis fidelibus lectio Scripturae sive integrae sive per partes pro captu uniuscuiusque maxime commendatur. Nec dubium, quin ea lectio recte facta rei christianae plurimam possit afferre utilitatem. Id vero multo magis valet de viris ecclesiasticis, qui tradendis scientiis theologicis, praedicando verbo Dei et erudiendae plebi sunt destinati. Nemo enim dubitat, quin viri ecclesiastici in his et similibus officiis obeundis per lectionem Scripturae tum relate ad doctrinam et cognitionem rerum tradendarum praeclarissimum inveniant praesidium, tum etiam, ubi de elocutione modoque proponendi agitur, quam plurimum inde iuvari possint ac debeant.