De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 343
301. Quid inde concludendum est? En sententia nostra. Si Scriptura sacra tam multiplici usui accommodata est, si insuper ad ea, quae enumeravimus, praestanda, quod nemo negabit, non veluti invita trahitur sed sponte et ex natura sua se offert; quis dubitare poterit, quin haec omnia ex antecedenti et praeconcepta Dei voluntate fiant et ab aeterno in Dei intentione ac consilio posita fuerint. Quod hac ratione magis confirmari potest. Quo Scripturam attentius consideraveris, eo manifestius apparebit, in ea res et verba sicut in homine animam et corpus harmonice inter se cohaerere et utrumque elementum ad dictos fines obtinendos conspirare ac invare se mutuo. Quo igitur iure quaeso praesumi poterit, illud a divina intentione divinoque consilio penitus esse excludendum, quod cum iis, in quae intentio Dei in condendo isto opere principaliter ferebatur, tam harmonice necitur et ad fines a Deo intentos haud parum conferre dignoscitur? Libet hanc rem paulo latius prosequi. Igitur sicut in Scriptura res et sententiae modo grandes sunt atque sublimes, modo simplices ac humiles, plerumque vero ex sublimi et humili, ex grandi et simplici mirum in modum permixtae esse inveniuntur; ita et tota Scripturae elocutio modo grandis apparet et sublimis, modo humilis ac simplex, plerumque mixta ex utroque. Ita fit, ut in Scriptura habeamus librum, quem ob sententiarum non minus quam verborum sublimitatem simul ac simplicitatem nemo, sive bonus sit sive malus, sive doctus sive idiota, dummodo cum debita attentione et sine animo nimis praeoccupato ad legendum accedat, sine quodam reverentiae et admirationis sensu evolvere possit.
302. Quae si nobis non creduntur, credantur s. Augustino, qui ut ex una parte Scripturas attentissime et diligentissime legerat, ita ex altera parte humanae mentis indolem ac ingenium legesque humanae eloquentiae prae primis noverat. Audiamus ergo primo, quid s. Doctor de Scriptura quantum ad res ac sententias dixerit; tum quid de eiusdem eloquentia senserit, subnectamus. Igitur: «Tu, ait (de genes. ad lit. l. V. c. 3. n. 6.), cum Scriptura non deserente infirmitatem tuam et materno incessu tecum ambulante proficias; quae sic loquitur, ut altitudine superbos irrideat, profunditate attentos terreat, veritate magnos pascat, affabilitate parvulos nutriat.“ Et alio