De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 344

loco (epist. 137. al. 3. c. 1. n. 3.): «Tanta est christianarum profunditas literarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte pueritia usque ad decrepitam senectutem maximo otio, summo studio, meliori ingenio conarer addiscere; non quo ad ea, quae necessaria sunt saluti, tanta in eis perveniatur difficultate, sed quum quisque ibi fidem tenuerit, sine qua pie recteque non vivitur; tam multa tamque multiplicibus mysteriorum umbraculis opaca intelligenda proficientibus restant, tantaque non solum in verbis, quibus ista dicta sunt, verum etiam in rebus, quae intelligendae sunt, latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem Scriptura quodam loco habet: cum consummaverit homo, tunc incipiet“ Et iterum: (de genes. ad lit. l. I. c. 20. n. 40.) Cohibeant se tandem, qui literis inflati saecularibus haec (Geneseos verba) ita posita, ut omnia pia corda nutriant, velut imperitum atque impolitum aliquid exagitant, sine pennis in terra reptantes, volatu ranarum avium nidos irridentes. Periculosius autem errant, qui... saluberrimae pietatis libros cum fastidio repetunt, et quos dulciter haurire deberent, vix patienter attingunt, a segetis asperitate abhorrentes et spinarum floribus inhiantes. Non enim vacant videre, quam suavis est Dominus... atque... pigri sunt vellere spicas et tamdiv versare manibus contritasque purgare, donec ad escam perveniant.»

303. Haec magis ad sensum pertinent, licet hinc inde etiam elocutio cum praecipua laude tangatur. Videamus modo, quid s. Doctor magis expresse de elocutione judicet: „Hic aliquis forsitan quaerit, ait (de doctr. christ. l. IV. c. 6. n. 9.), utrum auctores nostri, quorum scripta divinitus inspirata canonem nobis saluberrima auctoritate fecerunt, sapientes tantummodo an eloquentes etiam nuncupandi sint. Quae quidem quaestio apud meipsum et apud eos, qui mecum, quod dico, sentiunt, facillime solvitur. Nam ubi eos intelligo, non solum nihil eis sapientius, verum etiam nihil eloquentius nihil videri potest. Et audeo dicere, omnes, qui recte intelligunt, quod illi loquuntur, simul intelligere, non eos aliter loqui debuisse. Sicut est enim quaedam eloquentia, quae magis aetatem iurenilem decet, est, quae senilem, nec ium dicenda est eloquentia, si personae non congruat eloquentis; ita est quaedam, quae viros summa aucto-