De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 345

ritate dignissimos planeque dicinos decet. Hac illi locuti sunt; nec ipsos decet alia, nec alios ipsa: ipsis enim congruit, alios autem, quanto videtur humilior, tanto altius non centositate sed soliditate transcendit. Ubi vero non eos intelligo, minus quidem mihi apparet eorum eloquentia, sed eam tamen non dubito esse talem, qualis est, ubi intelligo. Ipsa quoque obscuritas divinorum salubriumque dictorum tali eloquentiae miscenda fuerat, in qua proficere noster intellectus non solum inventione verum etiam exercitatione deberet. Notat insuper (l. c. c. 7. n. 10.) harmoniam intimam inter res et verba hoc modo: « Res dicuntur, ut verba, quibus dicuntur, non a dicente adhibita sed ipsis rebus velut sponte subiuncta videantur, quasi sapientiam de domo sua id est de pectore sapientis procedere intelligas et tamquam inseparabilem fanulam etiam non cocatam sequi eloquentiam. Denique allatis plurimis exempli causa locis, ubi prima fronte Scripturae eloquentia deesse videtur (n. 21.), ita concludit: „Neque enim haec humana industria composita sed dicina mente sunt fusa et sapienter et eloquenter: non attenta in eloquentiam sapientia sed a sapientia non recedente eloquentia. Si enim, sicut quidam dissertissimi atque acutissimi viri videre ac dicere potuerunt, ea, quae velut oratoria arte discuntur, non observarentur et notarentur et in hanc doctrinam non redigerentur, nisi prius in oratorum invenirentur ingeniis; quid mirum, si et in istis inveniuntur, quos ille misit, qui facit ingenia. Quapropter et eloquentes quidem, non solum sapientes, canonicos nostros auctores doctoresque fatemur tali eloquentia, qualis personis eiusmodi congruebat.“ (Cfr. confess. l. VI. c. 5. l. XI. c. 2. de morib. eccl. l. I. c. 7. serm. 23. al. de div. 122. n. 3. de catechiz. rud. n. 1; Bonavent. breviloq. prooem. §. V.; Melch. Canus l. c. l. II. c. 15. in fine; Menoch. proleg. c. VIII; Bonfrer. praelog. c. 10. sect. 1.) Repetimus: Ista si vera sunt, quis dicat, haec ad finem ac naturam Bibliorum nullatenus pertinere? Quid inde concludendum sit, magis declarabimus in sequentibus.

Notum est, etiam poetas profanos omnium fere nationum christianarum, praeclariores praecipue, Bibliorum eloquentiae plurimum detulisse et ex eorum lectione multum profecisse.