De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 346
Punctum secundum.
Ducuntur ex dictis consequentiae generaliores.
304. Assertio generalis. Non sufficit dicere, sacros auctores a Deo in usu verborum ab omni errore fuisse praeservatos, sed insuper tenendum est, Scripturae elocutionem a Deo in antecessum aliquanto pressius fuisse definitam. Quare simul specialiori Dei nutu ac providentia erga sacros auctores effectum est, ut libri sacri etiam in elocutione ideae divina mente praeconceptae per omnia congruerent. Haec assertio demonstratur primo ex eo, quod Deus est auctor principalis imo in suo ordine totalis seu solus sacrorum librorum. Argumentum ita construitur. Deus ex concessis est principalis Scripturae auctor. Iam vero ad hoc requiritur, ut in suo ordine parem non habeat. Quare Deus consequenter in certo quodam sensu solus auctor totius operis haberi atque dici poterit ac debebit. Quo posito ut paulatim propius ad rem accedamus, perpende, quae sequuntur. Certe fieri potest et saepissime fit, ut in determinato librorum genere determinata verba ac determinata elocutionis ratio ad formalem libri partem et veluti ad eius essentiam pertineant. Ita v. gr. nemo negabit, in grammatica idioma linguae et in lexico insuper etiam ordinem verborum, sive etymologicus sive alphabeticus fuerit, ad formales talis libri qualitates, ut non dicamus, ad eius essentiam pertinere. In aliis libris elocutio ad minimum intelligitur esse proprietas, quae naturam libri plus minus intime afficiat et ad integritatem totius operis pertineat. Quare ea nequaquam prae libro isto et prae scopo auctoris indifferens dici potest, quia talis elocutio ad finem, cui ex natura sua talis liber inservire debet et quem auctor in edendo libro sibi proposuit, iuvat quam plurimum. Quis enim v. gr. loquens de eclogis Virgilii metrum elocutionemque poeticam, aut de orationibus Ciceronis sermonem instituens totum eloquentiae ornatum ad tale opus parum aut nihil pertinere et haec omnia prae libris istis mere materialia atque indifferentia esse dixerit? Certe Virgilius aut Cicero, si ipsis easdem quidem sententias, quibus eorum libri constant, sed aliis omnino verbis et sine ullo eloquentiae ornatu expressas proposueris; in his opus suum agnoscere recusabunt. Et iure merito. Nam in nova, quae supponitur, forma res, quae dicuntur,