De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 347
lectorem parum aut nihil delectabunt ac commovebunt aut saltem multo minus quam in forma primitiva, nec sicut ipsis, dum haec scriberent, cordi fuerat. Unde viri isti ex tali opere parum aut nihil laudis sperare poterunt; dum per opera genuina laudem et admirationem omnium temporum sunt promeriti. Ex his ita concludes. Ubi de conscribendo libro agitur, auctor ex natura rei ita procedere solet. Communiter auctor, imo aliquatenus semper, priusquam ea, quae mente concepit, scriptis mandare incipiat; simul cum rebus formam libri et elocutionis indolem in mente sua constituit, quam deinde in scribendo sive ipse sive alius, qui suo nomine scribit, tenere debeat. Quod si ita est, idem etiam ad scriptionem Bibliorum et ad Deum, qui summo ac pleno iure eorum auctor creditur, transferendum erit.
305. Ad confirmationem huius rei ex dictis haec observa. Elocutio totumque dicendi genus, quale de facto in Bibliis reperitur, ad consequendum finem, quem Deus in iis edendis sibi proposuisse cognoscitur, haud parum iuvat. Quod ut tibi magis persuadeatur, pro momento sequentem fac hypothesim. Pone, res ac sententias, quae in sacra Scriptura insunt, aliter proponi. Verba sint admodum incommoda, quo fiat, ut libri sub hac forma ad multiplicem, quem supra indicavimus, usum parum apti appareant. Num in hac forma manebunt libri, quales primitus dedit Deus ac dare intendit, seu quorum Deus est auctor? Nequaquam. Supponimus enim, Deum in edendis nostris libris multiplicem illum usum non solum praevidisse sed et simul revera intendisse. Quare libros, qui intentioni suae ad amussim haud respondent, ut suos agnoscere nequaquam poterit. Fieri ergo non potuit, quin Deus statim ab initio, ubi primum libros inspiratos edere decrevit, pro iisdem usque ad certum gradum etiam formam elocutionis mente constituerit. Quo semel admisso consequenter dicendum erit, Deum sacris auctoribus simul cum rebus, quae scribendae erant, aliquatenus etiam formam elocutionis communicasse atque praescripsisse. Aliis verbis tenendum est, specialiori Dei providentia factum esse, ut sacri auctores illum praecise in scribendo tenerent modum, quem Deus praestituerant. Idem fere alio modo ita dici potest. Pone, Deo praeter exclusionem erroris circa elocutionem nihil curante res ac sententias, quibus