De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 348

sacri libri constant, primitus verbis admodum incommodis fuisse expressas. Adiunge, tempore posteriori libros istos ab homine aliquo ad hanc, quam omnes miramur, formam perfectam redactos fuisse. Dico: Hic homo, nisi nomine Dei impulsuque divino egerit, simul cum Deo ut partialis Scripturae auctor isque non solum secundarius sed suo ordine primarius habendus erit. Id si negas, convincet te erroris tum rei consideratio tum communis hominum sensus. Atqui auctor primarius Bibliorum alius habendus non est, quam Deus isque in suo ordine totalis ac solus. Hoc enim habere videtur communis sensus Patrum et theologorum. Idem simul ex iis, quae certa sunt apud omnes. hoc modo concluditur. Deus ab omnibus simpliciter auctor Scripturae dicitur. Atqui id in hypothesi, quam fecimus, iure fieri non potest. Sicut enim nemo simpliciter et sine restrictione dicet: Petrus fecit statuam, si in eodem ordine Paulum coadiutorem adhibuit; ita neque aliquem simpliciter dicemus auctorem libri, qui non solum ut causam ministerialem sed in ordine primario alium cooperatorem habuit.

306. Id confirmatur deinde, Augustini auctoritate adhibita, ex ipsa eloquentiae biblicae indole. Profecto si eloquentia Scripturae adeo singularis est et admirabilis, qualis ab Augustino describitur, iam a priori valde improbabile, ut non dicam, impossibile videri debet, hominem purum sine positivo et extraordinario Dei auxilio opus tam mirandum edere potuisse. Augustinus enim sine dubio in Scriptura etiam quoad elocutionis formam aliquid humana arte sublimius vereque divinum agnovisse deprehenditur, dum scribit (ll. cc.): „Est quaedam (eloquentia), quae viros summa auctoritate dignissimos planeque divinos decet. Hac illi (sacri auctores) locuti sunt; nec ipsos decet alia, nec alios ipsa;“ et iterum: „Nec haec humana industria sed divina mente sunt fusa et sapienter et eloquenter.“ Nec dicas: Si quid divini est in Scriptura et quod hominum captum superare videtur, id ad sententias non ad verba referendum est. Nam licet libenter concedimus, pulchritudinem ac maiestatem in Scriptura rebus praecipue esse tribuendam; negamus tamen, inde verba atque elocutionem penitus esse excludenda. Ita, ut ex dictis constant, de Scripturae stilo expressis verbis docet Augustinus, licet aliunde et ipse in Scriptura eloquentiam qua talem iubeat habere ut elementum acces-