De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 349
sorium atque secundarium, docens Scripturam eloquentem videri «non attenta in eloquentiam sapientia sed a sapientia non recedente eloquentia.»
307. Idem denique sequenti observatione fulcitur. Asserit Augustinus, quod negari vix poterit, in Scriptura verba et elocutionem ubique rebus ac sententiis convenientissime respondere. Audiantur verba s. Doctoris: «Audeo dicere, ait, omnes, qui recte intelligunt, quod illi (sacri auctores) loquuntur, simul intelligere, non eos aliter loqui debuisse.» Ex altera vero parte in Scriptura saepe recurrunt res ac sententiae, quae captum humanum longissime superant et divinis sunt plena mysteriis. Ad hoc haud raro rebus, quibus sensus literalis constat, subest sensus mysticus, qui ex dictis non in solis rebus sed saltem ex parte continetur etiam in ipso modo narrandi ac loquendi. Semper vero sensus mysticus per verba aliquo modo subindicari debet ac iuvari. (Cfr. 187. 212. seqq.) Tandem recolatur, eos, qui sacrorum auctorum munere fungebantur, plerumque natura parum eloquentes ac disciplinis liberalibus parum excultos fuisse. His ita se habentibus merito quaeritur: Quomodo huiusmodi homines sine speciali Dei adiutorio id praestare potuerunt, cui vel eloquentissimus et exercitatissimus parum aptus esse videbatur? Revera si sacri auctores sibi ipsis relicti fuissent, potius exspectandum erat, eosdem si non semper interdum saltem in inveniendis verbis aptis defecisse aut nimis laborasse et hinc inde quaedam protulisse, quae quoad eloquentiam minus perfecta dicenda essent. Si ergo nihilominus cum Augustino fateri cogimur, omnia in Scriptura non humana industria sed divina mente esse fusa et sapienter et eloquenter, et si cum eodem satis clare perspicimus, sacros auctores, ubi eos perfecte intelligimus, non aliter loqui debuisse; cur non simul fatebimur, haec mere humana non esse? Cur tanta pulchritudine victi non dicemus: «Digitus Dei est hic?»
Dices: Sufficit supponere, Deum hagiographis suggessisse res omnes; nam cum rebus etiam verba data esse videntur. Haec obiectio iam in superioribus soluta est. Falsum nimirum est, quod assumit obiectio. Id ante omnia ostendunt errores nec leves nec rari, qui etiam viris ceteroquin doctis et acutis in exprimendis ipsorum sensis et conceptibus obrepere solent. Deinde recolendum est, inter elocutionem et elocutionem maximam differentiam intercedere posse. Nam aliquando elocutio, licet in