De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 350

Punctum tertium.

Huius doctrinae fines accuratius circumscribuntur.

308. Assertio prima. Ante omnia dubitari nequit, quin saltem specifica libri forma, quae de facto inest singulis, v. gr. ut sit liber scriptus in forma epistolae aut dialogi etc. qua formalis libri pars ad Deum ut auctorem specialiter referenda sit. Primo quod asserimus, paulo magis explicabimus. Si sacros libros, quales de facto sunt, inspicias, haec invenies. Aliqui ex eis formam librorum historicorum prae se ferunt, ita tamen ut praecipue historiam revelationis persequantur et rebus historicis hinc inde veritates religiosas reflexionesque morales inserant. (libri Reg. Mach. etc.) Alii moralium sententiarum collectionem constituunt (Prov. etc.); alii texuntur maximam partem in forma dialogica (Iob. Cantic.); alii quoad substantiam sunt epistolae doctrinales ad ecclesias, in quibus nihilominus hinc inde historicae res varii generis tanguntur, in fine adduntur salutationes ad amicos et familiares et huiusmodi (epist. ad Rom. etc.); aliae potius epistolae familiares esse videntur, plenae tamen sensibus affectibusque religiosis (ad Philem.); alia carminum sacrorum naturam prae se ferunt, quae modo ad genus lyricum modo ad heroicum accedentia modo mixta ex utroque plerumque preces ad Deum fundendas subministrant cordi humano convenientissimas (Psalmi); alii denique ex libris sacris fere ex integro visionibus ac prophetiis constant, quibus tum futura praenuntiantur tum pro praesenti corriguntur homines ac malis poenae, bonis praemia

se vera esse deprehendatur, rudis tamen est et imperfecta, aliquando vero pulcherrima simul et aptissima. Hoc cognovit omnimo Augustinus. (Il. ec.) Ideo non dixit, sacros auctores non potuisse aliter loqui, sed non debuisse. Ideo asserit, Scripturam non solum vere sed et eloquenter loqui consuevisse. Manet ergo verum, etiam rebus suppositis pro locutione qua tali specialiorem Dei influxum postulandum esse.

Si quaeritur, qua ratione Deus, quod efficiendum statuerat, reipsa effecerit seu cuius generis influxus divinus in sacros auctores pro re praesenti cogitandus sit; repetenda et rei praesenti applicanda veniunt, quae supra (I. II.), dum de suggerendis rebus agebatur, in re simili dicta sunt. Ibi declaravimus. qua ratione Deus in mentem ac voluntatem hagiographorum influxisse seu egisse praesumendus sit, ne ultra necessitatem difficultates multiplicentur et miracula gratis supponantur.