De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 356
et incultum non fuerit. Ut, quod volumus, clarius appareat, breviter hic repetendum est, quod theologi de formis sacramentorum docent. In sacramentis nimirum verba formae plerumque a Deo et Christo, qui sacramentorum auctor habetur, ita determinata esse censentur, ut infra certos limites iis nihil addi nihil demi possit. Neque in iisdem pro lubitu verborum ordo inverti aut eorum constructio mutari potest. Per hoc tamen non excluditur, quominus sacramentorum formae, ut dici solet, de verbo ad verbum et eadem servata constructione verborum in varias linguas verti queant. Non enim in his sonus verborum sed sensus quaeritur. (Cfr. s. Thom. 3. p. q. 60. art. 7. et 8.) Id igitur ad rem praesentem aliquatenus applicandum censemus et in eo sensu hic loquimur. Deinde, ut ex ipsa enuntiatione assertionis apparet, quod hic asserimus, nequaquam ad totam Scripturam sive ad omnes ac singulas Scripturae partes, imo neque ad maiorem aut absolute magnam eius partem extendere propositum est. Potius assertionem hanc ad paucos admodum locos restringendam esse censemus et totum, quod hic dicimus, ut quid extraordinarium haberi volumus. His positis en rei demonstratio.
312. Ante omnia erit forte, qui pro veritate assertionis propositae ita argumentandum esse censeat. Haud semel in Scriptura leguntur verba, quae praecise qua haec verba sunt, ex speciali ratione extrinseca merito non humana sed divina ac coelestia sunt dicenda. Talia certe sunt, quae Deus ipse data occasione per miraculum protulisse legitur, ut sunt v. gr. quae Deus in paradiso ad primum hominem et ad serpentem est locutus, aut quae ad populum Israel in monte Sinai praecipiendo promulgavit, et alia similia. (Genes. III. 9. 22.; Exod. XX. 2. seqq.; Matth. III. 17. XVII. 5. cum parall.; Ioan. XII. 28.) Talia deinde sine dubio habentur in sermonibus Christi Domini, prout passim in Evangeliis referuntur, talia item videntur esse, quae sacer scriptor in visione aliqua prophetica aut simili occasione ut a Deo aliisve coelicolis ad se dicta et a se audita narrat (in Apocalypsi passim). Neque opponas, huiusmodi verba, quae ex ore aliorum in Scriptura referuntur, ex supra dictis (l. III.) immediate et in se ut verba libri sacri aut auctoris hagiographi haberi nequaquam posse, sed solum mediate libris sacris tribuenda esse. Semper enim verum manet, ibi verba, quae