De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 357
sine dubio quoad res ac sententias inspirata sunt et ita verissime ad formalem Scripturae partem spectant, praecise qua verba sunt, non a terra nec ab homine sed e coelo et a Deo vel ab Angelis originem duxisse. Porro haec est assertio nostra. Forte ita oppositionem urgebis: Quomodo ostenditur, ea, quae certa occasione Deus aut Angeli sunt locuti, non solum quoad sensum sed quoad sonum etiam seu de verbo ad verbum a sacro auctore relata fuisse? Iam vero hoc est, quod ad rem praesentem simul cum aliis ostendendum esset. Ad haec ita reponimus. Etsi id, quod exigitur, omnino certo demonstrari non possit, saltem ab omnibus statim et sine demonstratione valde probabile censebitur. Quid enim probabilius, quam huiusmodi sermones, si non semper strictissime de verbo ad verbum, saltem sine nimia mutatione et prope verbatim, prout primitus pronuntiati fuerant, a sacris auctoribus relatos haberi? Quae si semel conceduntur, non omnino immerito pro nostra assertione ad huiusmodi locos provocamus. Ita enim verum manet, in huiusmodi locis non solum res ac sententias sed et elocutionem ac singula fere verba non ab homine fuisse inventa, sed magis e coelo sive a Deo originem ducere. Hoc autem est, quod nos hic intendimus et quod ad inspirationem verbalem et requiritur et merito nobis videtur sufficere aut saltem proxime ad eam accedere cognoscitur.
313. Secundo, ut saepius innuendum erat, inspirationi haud repugnat et in se valde probabile videtur, in Scriptura aliquando aliquid contineri, quod vel ipse auctor hagiographus, dum scriberet, perfecte intelligere non valuit. (s. Thom. 2. 2. q. 137. a. 4.; Cherubinus a s. Ioseph l. c. disp. III. art. 3. §. 4. n. 86.—90.
His fere alii nonnulli loci accenseri poterunt. Ante omnia illos aio, ubi referuntur sacra cantica v. gr. Mariae Virginis (Luc. I. 46. seqq.), Zachariae (ibid. 67. seqq.), Annae (I. Reg. II. I. seqq.) etc. His adiunge Psalmos aliquos v. gr. Ps. XVII. (cfr. II. Reg. XXII. 1. XXIII. 1.—3), Ps. XLIV. et Psalmum relatum II. Reg. XXIII. 3. seqq. necnon et prophetias quasdam, ut Iacob morientis (Genes. XLIX.) aut Balaam Ammonitae. (Num. XXIII. XXIV.) Haec enim omnia, ut aut ex dissertis Scripturae verbis aut ex eorum indole colligitur, sub influxu Dei omnino extraordinario prolata fuerunt, qui sine dubio ex natura sua saltem aliquatenus in verba etiam redundasse dicendus est; de cetero vix est dubium, quin haec fere ad verbum, prout prolata fuerant, in Scripturam sint relata.