De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 358
art. 6. §. 2. n. 17. 18.; Bonfr. l. c. c. 20. sect. 6.) Quod ut magis suadeatur, ante omnia provocare possumus ad certas partes Apocalypseos Ioannis Apostoli. (Apocal. passim.) Deinde lectorem ad nonnullas prophetias Veteris Testamenti remittere licet. (Ezech. I. 4. seqq. XL. seqq.; Daniel passim.) In his enim et similibus tum imagines rerum praedictarum, quae ibi describuntur, tum verba, quibus textus sacer utitur, interdum adeo obscura esse videntur, ut ea omnia ante rerum eventum perfecte intelligere et explicare homini singulari impossibile merito dici possit. Imo dubitari saltem licet, an ea ante rerum eventum vel ab Ecclesia ipsa, quae ipsis Prophetis certe inferior non est, quoad omnia e vestigio perfecte explicari possint. Quodsi ita est, quaenam quaeso ratio nos cogit supponere, ea a sacro auctore, dum scriberet, quoad omnia perfecte fuisse intellecta? Huc deinde referri possunt loci plures Veteris praeserim Testamenti, in quibus sub sensu literali latet sensus mysticus. Talis enim sensus merito quoad multa maxime absconditus dici potest et quoad nonnulla nonnisi a Christo Domino aut ab aliquo ex Apostolis, qui fuerunt praecones Novi Testamenti, suo tempore plane patefactus fuit. Quare temerarium non videtur, si suspicari volueris, sacro auctori, qui primitus ea scripsit, forte non omnia mysteria, quae sub rebus ibi relatis continentur, undequaque perspecta fuisse; sicut de synagoga aut de quovis alio viro quantumvis spirituali et illuminato Veteris Testamenti idem suspicari nequaquam impossibile aut temerarium apparet. Exempla plus minus probabilia habes, ubi in libris Veteris Testamenti inter alia Salomon exhibetur tamquam typus Christi (cfr. II. Reg. VII. cum parall. ex I. Paral.; Ps. II. et LXXVIII.; Hebr. I. 5.), aut ubi populus Israel ex Aegyto liberatus exhibet figuram Christi ex Aegypto redeuntis. (Ose. IX. 1.; Matth. II. 15.) His adde nonnullos Psalmos (Ps. XL. 10.; LXVIII. 26.; CVIII. 8. coll. Act. I. 16.—10.), qui teste Petro Apostolo prophetiam continent de Iuda proditore. Item huc referri possunt ea, quae de primogenitorum oblatione et de purificatione puerperae per Moysen in lege (Exod. XIII. 2.; Lev. XII. 2.) praescripta erant, si pro vero habetur, quod magni auctores aperte docent (cfr. s. Thom. 3. p. q. 37. art. 3. et 4.; Suarez in 3. p. s. Thom. part. II. disp. XVI.; Maldonat in Luc. II. 23.), si ex Dei dispositione, inquam, factum creditur, ut in