De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 359
enuntianda lege illa ea verba ponerentur, quibus ex una parte Christus Dominus eiusque Mater Virgo ob miraculosam conceptionis partusque rationem nequaquam tangerentur, et ex altera parte conceptus ille partusque admirabilis in antecessum tacite innueretur. Sed satis de exemplis. Quaeris nunc: Quid ex his pro re, quam hic agimus, concludi potest? Audi. Si conceditur, scriptorem sacrum, quae scripsit, non semper quoad omnia perfecte perspecta habuisse; simul concedendum erit, eundem in huiusmodi locis aut verba ipsa a Deo dictata accepisse aut saltem in iisdem seligendis speciali modo fuisse gubernatum. Ita enim et non alia ratione fieri potuit, ut verba, quae homo posuit, ubique totam, quam Deus volebat, significationem non admitterent solum, sed et aliquo modo subindicarent, prout non solum natura sensus literalis omnino exigit sed et sensus mysticus proprio iure sibi postulare videtur. (Cfr. Franzel. de Verb. incarn. thes. III. n. II. n. 18.) Inde, ut apparet, consequens est, ut huiusmodi loci ab inspiratione, quae verbalis appellatur, parum aut nihil abesse dicendi sint.
314. Tandem occurrunt in Scriptura hinc inde loci, in quibus ex una parte profundissima fidei nostrae mysteria proponuntur, ex altera vero parte, quae adhibentur, verba iis rebus exponendis adeo apta esse inveniuntur, ut per ea tum pro definitionibus ecclesiasticis tum pro scholis theologicis tum pro instructione catechetica populi solemnis et vera loquendi ratio praeformata esse videatur. Haec res magnam certe meretur considerationem. Sicut enim in huiusmodi rebus aptum per omnia terminum invenire difficillimum apparet (cfr. Suarez de fide disp. V. sect. 3. n. 5.); ita huiusmodi terminum, qui tum mysterium per omnia accurate exprimat tum omnibus etiam radioribus aptus notusque sit, revera invenisse, certe maximae utilitatis est. Nam si teste Hieronymo ex verbis temere prolatis haereses oriuntur; pariter per verba accurate dicta multi errores praecaventur. Unde fit, ut pastores gregis Christi ac theologi ecclesiae, praecipue ubi de formulis dogmaticis
Aliud exemplum habes in principio Geneseos (I. 2.), si ibi cum Calmet (in h. l.) spiritum Dei secundum literam ventum validum intelligis, secundum mysterium vero Spiritum sanctum vivificatorem.
Cfr. Hieron. in c. V. ad Galat.; s. Thom. 3. p. q. 16. a. 8.