De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 360
agitur, circa modum loquendi maxime circumspecti semper fuerint. Porro iidem semper, quantum fieri potest, formulas dogmaticas de verbo ad verbum ex sacra Scriptura derivare studuerunt. Ratio in eo est, quia persuasum ipsis erat, in hunc etiam finem Scripturam datam fuisse et generatim loquendo de rebus fidei vix alibi accuratiores loquendi formulas reperiri posse. Quae cum ita sint, non sine ratione supponitur, Deum circa usum verborum in locis huiusmodi infirmitati hominum succurrere hominumque ingenium inspiratione sua antevertere voluisse. Quod si verum est, simul dicendum erit, in locis huiusmodi verba et totum elocutionis modum specialiori ratione a Deo descendere, et locis illis, qui talem usum habent, ad inspirationem verbalem parum aut nihil deesse. Restat, ut exempla huius rei plus minus probabilia in medium proferamus. Occurrunt nobis sequentia, quae, si non sunt certa, saltem aliquo modo verosimilia haberi poterunt. Notum est, secundam personam ss. Trinitatis in Scriptura haud semel dici Patris Verbum, λόγος. (Ioan. I. 1.; I. Ioan. V. 7.; Apoc. XIX. 13.) Tertia persona Trinitatis nomine velut proprio vocatur Spiritus sanctus, τὸ πνεῦμα τὸ ἄγιον. Deinde suo loco personae divinae, ut significetur earum unitas in natura, unum, ἔν esse dicuntur. (Ioan. X. 30.; I. Ioan. V. 7.) Alibi Verbum Dei caro factum scribitur, ὁ λόγος σὰρξ ἐγένετο (Ioan. I. 14.) et in alio iterum loco (Phil. II. 6.—8.) de eodem mysterio legimus: «Qui cum in forma Dei esset ... semetipsum exinanivit formam servi accipiens ... et habitu inventus ut homo,» ὃς ἐν μορφῇ θεοῦ ὑπάρχων ... ἑαντὸν ἐκένωσεν, μορφὴν δούλου λαβών ... καὶ σχήματι εὕρεθεὶς ὡς ἄνθρωπος. Homo interne reparatus per baptismum nova creatura, καινὴ κτίσις nominatur. (Galat. VI. 15.) Sacramentum baptismi Paulo est lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, ἔσωσεν ἡμᾶς διὰ λούτρου παλινγενεσίας καὶ ἀνακαινώσεως πνεύματος αγίου. (Tit. III. 5.) Sacri libri ob divinam eorum originem, ut vidimus, quam aptissime divinitus inspirati dicuntur, πᾶσα γραφὴ θεόπνευστος (II. Tim. III. 16.) Quis in huiusmodi locis etiam quoad elocutionem digitum Dei agnoscere gravabitur? Quis pro huiusmodi phrasibus non specialiorem Dei concursum postulandum censebit, qui singula fere earum verba attingeret? (Cfr. Cherubinus a s. Ioseph. crit. sacr. disp. III. art. 3. §. 1. n. 11.—14. art. 4.