De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 361
§. 1. ; Antoine theol. specul. et dogm. tract. de fide sect. 4. c. 1. art. 4. §. 2. obi. 2.; Scheeben, Kathol. Dogm. Band 2. Abth. 2. n. 123. in fine.)
315. Conclusio. Si denique generalis quaeratur regula, qua determinari possit, quousque generatim quoad elocutionem elementum divinum extendendum sit; alia melior et accuratior statui posse non videtur, quam quae ex versionibus in ecclesia receptis desumitur. Quapropter in agnoscenda ac defendenda inspiratione verborum generatim non multum supra illum gradum, quem hae versiones in sequendo textu originali tenuisse inveniuntur, ascendere licebit, nec multum infra illum descendendum esse videtur. Assertio haec ita intelligenda est. Si inspiciantur versiones Bibliorum, quae in Ecclesia aut in usu sunt aut aliquando in usu fuerunt; statim apparet, eas non semper de verbo ad verbum sequi textum originalem. Inveniuntur enim in iisdem haud semel plus minusve mutata verba, phrases ac constructio verborum; una vel altera metaphora aliudve orationis ornamentum ibi interdum omittitur aut in aliud, quod affine est, commutatur. Simul tamen observare licet, hanc cum textu originali discrepantiam quoad locos praecipuos tum raram admodum in his versionibus tum modicam semper esse. Quare generatim dici potest ac debet: In versionibus istis eadem servatur elocutionis indoles idemque manet stilus, qui in textu originali reperitur. Ex his in rem nostram ita concludimus. Notum est, linguam humanam generatim magna pollere flexibilitate. Quare dubium non est, quin plerumque omnia ac singula statim ab initio in textu originali ita dici potuerint, sicut modo in hac vel illa versione authentica dicta inveniuntur. Per haec ante omnia manifesto apparet, fieri posse, ut in eodem linguae idiomate eadem sensa diversis verbis exprimantur, et nihilominus quoad substantiam eadem elocutionis indoles servetur in utrisque. Deinde per haec item, quod hic praecipue agitur, aliquatenus indicatur, quomodo et intra quosnam limites id locum habere possit. Quare praedictis observationibus inhaerentes ultimatim haec statuimus. Deus, qui ex dictis tamquam primarius sacrorum librorum auctor pro iisdem libris aliquatenus etiam stili curam gerere et elocutionem determinare debuit, hominibus, quorum opera in edendis libris uti voluit, in verbis eligendis et generatim circa stilum et elocutionem