De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 362

tantam libertatem concessisse credendus est, quantam Ecclesia concessit ac concedit iis, qui pro usu ecclesiastico Biblia in aliam linguam vertere aggressi fuerint. Ad maiorem declarationem per modum temperamenti addimus: Forte libertas, quae a Deo hagiographis circa usum verborum concessa fuit, in pluribus terminum praestitutum paululum excedere poterat; at non multum excessisse, nobis persuasum est. Assertio ita declarata demonstratur ante omnia quoad primam partem hoc modo. Versiones, quibus Ecclesia usa est et utitur, semper pro inspiratis habitae sunt. Imo in Ecclesia persuasio vigere videtur, versiones authenticas quoad rei substantiam textui originali in inspiratione nullatenus postponendas esse. Id inter alia ex eo apparet, quod ecclesia Romana, quae ceterarum mater et caput est, textu originali parum admodum utitur aut unquam usa est. Iam vero qui inspirationem quoad verba ac stilum ultra eum, quem indicavimus, limitem urgendam esse censeret; is ex dictis versiones omnes, quales in usu aliquando fuerunt, aut simpliciter inspiratas dicere non posset, aut saltem easdem textui originali aperte postponere cogeretur et ita sensui ecclesiastico parum concors appareret. Altera nostrae assertionis pars item ex dictis per se consequitur. Qui enim quoad stilum electionemque verborum sacris auctoribus multo maiorem libertatem vindicare voluerit, is ea amplius retinere non poterit, quae a nobis in assertionibus supra positis demonstrata sunt. Id, si opus est, hac ratione facile demonstratur. In hac hypothesi circa stilum Scripturae salva in omnibus inspiratione satis magna mutatio fieri et Scriptura sacra omnibus fere elocutionis ornamentis privari posset. At tunc profecto quaerere licet: Quomodo Scriptura sub hac forma a praesenti adeo diversa ad multiplicem illum, quem supra indicavimus, finem aeque apta remanebit? Quomodo illam, quam Augustinus pro ea postulat, retinebit virilem eloquentiam, quae decet libros summa auctoritate dignissimos, nec ipsos decet alia nec alios ipsa? Uno verbo qui, quod hic contendimus, in dubium vocaverit, parum aberit, quin omnes sacrae Scripturae paraphrases, quae sensum non immutant, qualis est v. gr. illa notissima, quam Piconius Pauli epistolis adiunxit, aut quales habentur in sic dictis antiquorum temporum Targumin, inspiratas dicere et fateri