De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 363
cogetur, eas quoad inspirationem prae textu vero in nullo inferiores exisitere.
Scholion. 316. Per has assertiones nequaquam, prout cuipiam primo aspectu videbitur, ad verbalem inspirationem, quam supra exclusimus, relabimur. Neque argumenta, quae contra inspirationem verbalem suo loco attulimus, assertiones hic positas ullatenus tangunt aut destruunt. Id ante omnia suadetur auctoritate s. Augustini, quem in tota hac re ducem potissimum secuti sumus. Quod ut manifestius appareat, haec perpendenda sunt. Omnia, quae sanctum Doctorem de eloquentia ac stilo sacrorum librorum dicere audivimus, directe de latina editione eius temporis dicta sunt, quam certe Augustinus non solum versionem esse optime noverat sed et a textu originali in phrasi ac verbis haud semel discedere haud ignoravit. Imo simul eundem Doctorem data occasione inspirationem verbalem aperte impugnantem audivimus. Ergo Augustinus ea, quae nos cum ipso tum de indole stili diximus tum contra inspirationem verbalem asseruimus, ut compossibilia habuit. Et revera quae nos cum s. Doctore in locis allatis de superna stili indole docuimus, inspirationem verbalem nequaquam postulant. Si deinde res per se et magis in particulari consideretur, ante omnia ea, quae in prima et secunda assertione nostra et in conclusione finali posita sunt, inspirationem verbalem haud continere, per se clarum est. Ergo si qua manet difficultas, illa in eo est, quod tertio loco asseruimus. Id revera ad inspirationem verbalem aliquatenus accedere, libenter concedimus. Nihilominus, ut omnia amice inter se concilientur, haec advertimus. Ante omnia recolendum est, ex sententia nostra, quod tertio loco posuimus, ad paucos admodum locos restrin-
Hoc et non aliud voluit dicere Hieronymus (epist. 57. n. 5. ad Pammach.) istis verbis: «Profiteor, me in interpretatione Graecorum absque Scripturis sanctis, ubi et verborum ordo mysterium est, non verbum e verbo sed sensum exprimere e sensu.» Item ex his inter alia diuidicanda erit quaestio, an in libris, qui sub duplici aut multiplici recensione, ut aiunt, exstare inveniuntur, ut v. gr. accidit circa librum Tobiae, omnes ac singulae recensiones pro inspiratis retineri possint. Dixi inter alia, nam in hac quaestione ante omnia ad res et sensum et nonnisi secundario ad verba et ad stilum attendendum erit. Quare de his plura alio loco. (Cfr. n. 320.)