De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 364
gendum esse. At ii, qui in sensu consueto inspirationem verbalem defendunt, suam doctrinam ad omnes et singulos Scripturae locos extendendam esse censent. Quare et nos, dum supra inspirationem verbalem impugnavimus, hanc sententiam, quae ubique verborum inspirationem postulat, et non aliam prae oculis habuimus. Et revera argumenta, quae suo loco contra inspirationem verbalem attulimus, solum inspirationem, quae stricte verbalis est et insuper aut ad omnia ac singula aut saltem ad maiorem aut absolute magnam Scripturae partem extenditur, efficaciter impetere, consideranti facile patebit. Denique nos, ut ex dictis patet, neque quoad paucos illos locos, quos in assertione nostra tertia prae oculis habuimus, in rigore aliquid asseruimus, quod inspirationi verbali stricte dictae per omnia perfecte aequivalet. Relinquitur ergo discrimen satis magnum ac multiplex inter nos doctrinamque nostram et inter defensores inspirationis verbalis, prout ea communiter concipitur.
LIBER SEPTIMUS.
Quomodo liber inspiratus esse cognoscatur?
317. In libris praecedentibus, quantum fieri potuit atque opportunum videbatur, inspirationis existentia et natura eiusque proprietates, consequentiae ac limites expositi sunt. Post haec ad totius operis complementum id unum restare videtur, ut paucis de modo atque mediis agatur, quibus inspiratio agnosci, et liber inspiratus ab aliis, qui inspirati non sunt, tuto discerni possit. Haec inquisitio ab instituto nostro aliena non videtur. Nam, ut quisque videt, postquam de natura inspirationis dictum est, consequenter de Scripturae canone agendum erit. Iam vero sicut de canone Scripturae agere non potes, nisi criterium praesto sit, quo libri inspirati ab iis, qui inspiratione destituuntur, discernantur; ita, ut per se patet et ex dicendis amplius patebit, ubi de huiusmodi criteriis diuidicandis quaeritur, prae primis ad inspirationis conceptum ac naturam recurrendum est. Quare iure hoc ultimo libro de criteriis