De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 365

inspirationis tractandum proposuimus. Ut deinde tractationis ordinem breviter delineemus, haec notamus. Sicut generatim rei cuiusque ita et inspirationis criteria naturaliter in negativa ac positiva dividi possunt. Negativa criteria ea dicimus, quae, si in libro aliquo reperiantur, aperte ostendunt, librum illum haudquaquam inspiratum haberi posse. Positiva criteria ea sunt, quae librum revera inspiratum essa positivis rationibus demonstrant. Quare praesens liber duo naturaliter capita complectitur, quorum prius agit de criteriis negativis, de positivis alterum. Tandem simul cum his criteriis et quasi incidenter trademus etiam principia, quae in quaestionibus nostrae affinibus maxime attendenda sunt, ut si quaeritur, qua praecise aetate aut quo tempore, a quo auctore, aut etiam qua ratione quibusque mediis liber aliquis, qui inspiratus creditur, aut una vel altera eius pars conscripta sit aut conscribi debuerit.

CAPUT PRIMUM.

De criteris inspirationis negativis.

318. Dum de criteriis sive de indiciis quaeritur, quibus tuto concludi possit, certum librum haudquaquam inspiratis esse accensendum; quatuor potissimum capita sese offerunt, ex quibus huiusmodi criteria derivari posse videntur. Ante omnia enim attendi potest materia sive res et argumentum, quod tractatur; deinde tempus, quo liber scriptus esse cognoscitur, perpendendum est; tertio loco consideranda est persona auctoris; denique attendenda, si quae exstat, testificatio extrinseca. Igitur circa ista, quae de singulis scitu digna esse videntur, ex ordine tractabimus.

ARTICULUS PRIMUS.

De criterio negativo, quod ex materia libri derivatur.

319. Assertio generalis. Liber, qui in re quacumque errores continet manifestos, aut de rebus tractat, quae aperte scurriles sunt aut saltem omnino inutiles ac pro religione maximam partem plane indifferentes, inspiratis annumerari nequit;