De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 366
extra hunc casum vero ex sola materia certum argumentum contra inspirationem sumi nunquam potest. Quod in priore parte huius propositionis ponitur, vix patitur difficultatem. Id enim iam ex iis, quae data occasione supra innuimus, demonstratum haberi potest. Demonstravimus enim multis, quod et res ipsa per se clamare videtur, per inspirationem, quae vere ac proprie hoc nomen mereatur, omnem a libro errorem excludi; monstravimus nominatim, nec eos errores excipiendos esse, qui in se minimi videntur et materiam religiosam directe nullatenus attingunt. Inde immediate tres inferuntur consequentiae, quas propter rei gravitatem expresse subiiciendas censemus. Prima igitur consequentia haec est. Si liber aliquis deprehendatur in re quacumque pugnare cum alio libro, qui citra omnem dubitationem ut inspiratus retinendus est, aut si idem liber utcumque alicui fidei dogmati, quod ex sensu ac doctrina Ecclesiae communiter receptum est, contrarius appareat; tunc liber iste ex inspiratorum canone certissime reiiciendus est. Idem omnino secundo valere debet, si liber aliquis secum ipse pugnare inveniatur. Nec refert, in qua materia repugnantia illa accidat. Ratio horum est manifesta. Cum enim teste veritate duo contraria simul vera esse non possint, talem librum ab errore immunem esse non posse, in comperto est. Quare solum in certis casibus dubium manere poterit, quale ex duobus contrariis verum sit, quale falsum.
320. Placet huius doctrinae unam vel alteram applicationem addere, quae satis practica esse videbitur. Igitur ubi certa Bibliorum versio invenitur pugnare cum textu primitivo i. e. cum textu originali, de cuius genuinitate dubitari non possit; ibi neque versio in se neque eius versionis sententia ut inspirata haberi poterit. Item ubi tum eiusdem libri diversae recensiones habentur, et quaenam ex iis originalem textum contineat aut propius ad eum accedat, ignoratur, tum ex usu ecclesiastico omnes istae recensiones in communi certa quadam auctoritate gaudere videntur (cfr. Gutberlet Buch Tobias, Einleitung); saltem in locis, ubi non solummodo disparata sed aperte contraria dicere deprehenduntur, nonnisi una ex istis recensionibus inspirata esse potest. Quare in his adiunctis id unum quaeritur, quaenam ex pluribus contrariis lectionibus ceteris praeferenda sit. (Cfr. Gutberlet l. c. ad III. v. 7.)