De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 367
Idem consequenter tenendum est, ubi de variis Bibliorum versionibus agitur, sicubi sibi invicem manifesto contradicere inveniantur. Tertia consequentia ex superioribus haec est. Liber, in quo aliquid asseritur, quod manifesto opponitur veritati ordinis naturalis plane indubiae — sive eius rei notitia ex idearum analysi ac ratiocinio, sive per experientiam sive per testificationem historicam hauriatur, parum refert — pro inspirato retineri non poterit. Libet etiam hic applicationem practicam adiicere. Sit certus quidam liber, qui testetur expressis verbis de seipso, quod in tali loco, aut tali tempore aut a tali viro sit compositus. Pone, de libro isto circa unum vel alterum quibuscumque denum mediis atque argumentis invicte demonstrari contrarium. Demonstretur, inquam, eum librum aut non posse esse compositum tali in loco, aut non tali tempore, aut non a viro tali. Eo ipso ex dictis de inspiratione eius libri actum erit, quia liber ab errore immunis non est.
De textu originali et incorrupto loquimur.
Haec prae oculis habenda sunt, ubi quaeritur de inspiratione libri Sapientiae. Nemo enim nescit, legi in eo libro plura, quae utpote ex Salomonis persona prolata Salomonem auctorem libri indicare videntur. (Cfr. Sap. VI. 27. VII. 1. seqq.) Si ergo ex una parte constaret, verba loci illius praeter sensum illum, quo Salomonem auctorem illius libri exhibent, nullam sanam interpretationem admittere, et si ex altera parte invictis argumentis demonstratum supponitur, librum Sapientiae multis annis post Salomonem, aut extra Iudaeam, puta in Aegypto, aut lingua Salomoni penitus inusitata atque ignota, qualis graeca merito censetur, fuisse editum: tunc de inspiratione huius libri actum foret. Quare qui inspirationem istius libri retinere et ab impugnationibus vindicare voluerit, aut ea, quae auctores recentiores haud spernendis innixi rationibus de tempore ac loco scriptionis et de lingua primitiva huius libri docent, reiicere cogitur, aut aliam illius loci interpretationem proponere compellitur. Ceterum nos talem interpretationem revera inveniri posse, non negamus. Quia tamen haec longius persequi ad nos non spectat, haec brevissime indigitamus. Qui ista plene dilucidare volunt, ante omnia inquirant, an suspicari liceat, quae in illo loco habentur, ab auctore, qui Salomone multo posterior fuit, revera ex scriptis Salomonis, quae nobis ignota sunt, aut ex aliis Salomonis dictis sive traditione sive revelatione divina ad ipsum derivatis in librum Sapientiae fuisse translata. Quod si probabile haud videtur, ulterius dubitari licet, an dicendum sit, auctorem nostrum in eo loco sententias, quas tum Deo inspirante tamquam veras ac sapientissimas cognoverat, tum simul Salomone sapientissimo dignissimas et suo tempore haudquaquam incompertas iudicaverat, ut maiorem eis in vulgo auctoritatem conciliaret, per modum figurae rhetoricae non ex propria