De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 368

321. Una oritur contra hanc doctrinam difficultas. Cur ob unicum errorem totus liber inter profanos reiiciendus est? Cur quod de una solum parte ostenditur, statim ad omnes alias extenditur? Nonne licebit negationem inspirationis ad illum locum restringere, qui errorem continere deprehenditur, et ceterum librum ut inspiratum retinere? Haec difficultas spernenda non est et maiorem totius rei declarationem flagitat. Nam si redeamus animo ad exemplum de libro Sapientiae, quod supra (n. 320. in nota) tetigimus, statim apparet, quanti momenti haec res aliquando esse possit. Diximus enim, de inspiratione illius libri actum fore, si demonstrari posset, auctorem sese ut Salomonem venditare, dum reapse alius et Salomone multo posterior fuerit. At si id, quod per modum dubii proposuimus,

sed ex Salomonis persona proferre voluisse, quin tamen ullo modo Salomonem auctorem illarum sententiarum aut illius libri dicere intenderit. (Cfr. Gutberlet Buch der Weisheit, Einleitung §. 4.) Sic qui de hac quaestione tractant, tuto ad cetera procedere poterunt. Unum adhuc pro hac et pro similibus quaestionibus notandum occurrit. In huiusmodi quaestionibus nunquam non verba, de quibus agitur, diligentissime perpendenda nec ultra eorum vim ac scopum extendenda sunt. Huius rei exemplum inter alia habes in Bonfrerio (l. c. c. 16. sect. 5. in fine), qui ita scribit: «Verum petes, quomodo ea debeat censeri versio authentica (de graeca loquitur), quae non cum fonte seu cum originaria lingua consentit? Item quomodo dici possunt dixisse Isaias, Ieremias, David etc., quae ipsi non dixerint? Id enim fit, si graeca ab hebraico discordent.» En casus nostro omnino similis. Audi, quid hic auctor reponat. «Respondeo, inquit, optime posse dici, totum corpus libri vel prophetiae esse huius vel illius primi scriptoris hagiographi, etsi paucula sint mutata vel addita, sicuti omnes fere concedunt, paucula esse addita libris Moysis, quia id, quod additum est, tam exiguum est, ut pro nihilo haberi possit (ubi silicet de auctore integri libri quaeritur). Aliter est, si particularis aliqua sententia diceretur esse Isaiae vel alicuius alterius auctoris, quam tamen ipse in originaria lingua nunquam protulisset; tunc enim non tam vere et proprie dici posset ea sententia esse illius auctoris hagiographi.» Haec Bonfrerius. Addimus, fieri posse, ut dum legimus: «Dicit Isaias» aliud significari non intelligamus, quam sententiam, quae in medium affertur, legi in libro, qui Isaiae nomine inscribitur. Quare cum v. gr. per additiones posteriores aliena manu factas titulus libri mutari non soleat, etiam ubi de sententia ab alio addita agitur, cum veritate dici poterit: «Isaias dicit» aut «penes Isaiam legimus», dummodo sententia inspirata esse supponatur. Ex his ac similibus principiis solvendae sunt difficultates, quae ex nonnullis citationibus Evangeliorum (Marc. I. 2; Matth. XXVII. 9.) contra eorum inspirationem enascuntur. Accuratiorem rerum explicationem vide penes intrepretes v. gr. Maldonatum. (in hh. ll.)