De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 374

obstat, quominus huiusmodi revelationes non solum uteumque divinitus datae sed simul divinitus scriptae esse supponantur (cfr. Franzelin de Trad. div. thes. XXII. in coroll.; Bened. XIV. de servorum Dei beatif. l. III. c. 53.). Hac suppositione facta unum pro re nostra probe notandum est. Ex natura rei consequitur, huiusmodi scripta, sicut et revelationes, quas continent, per publicationem characterem operis privati non amittere. Quare huiusmodi scripta utut inspirata a libris nostris inspiratis et canonicis, qui doctrinam publicam et pro omnibus propositam exhibent atque in publicum ecclesiae usum destinantur, semper longissime distare cognoscuntur. Quibus suppositis sciendum est, nos de libris privatis hic non esse sollicitos; nec ad illos assertionem nostram extendere ullatenus intendimus. Item alterum monendum est. Nimirum si tota res non in concreto sed mere in abstracto spectatur i. e. si ad oeconomiam salutis actualem nullatenus respicias; nihil obstat, quominus quovis tempore libri inspirati edi potuerint et etiam edantur adhuc in futurum. At in nostra oeconomia, quam nos hic unice prae oculis habemus, rem longe aliter se habere contendimus. En huius rei ratio, quae simul est sufficiens propositae assertionis demonstratio. Docent consensu unanimi theologi catholici, revelationem divinam, in quantum publica est et omnibus in ecclesia tamquam obiectum fidei catholicae proponenda, in Christo et Apostolis per Spiritum sanctum fuisse omnino conclusam. Quare depositum fidei, quod magistris fidei primitus commissum per decursum saeculorum usque ad finem mundi per manus magisterii ecclesiastici generationibus secuturis conservandum ac tradendum est, ex divina ordinatione iam tempore apostolico ita completum fuit, ut eidem deinceps nihil additum unquam fuerit nec in futurum aliquid addendum sit. (Cfr. Franzelin l. c. thes. XXII. et XXXIII.; Kleutgen Theologie d. Vorz. tom. ult. p. 2. tract. 6 n. II.) Iam vero cum hac oeconomia revelationis ac providentiae divinae conciliari nullatenus potest, quod post tempora apostolica novi libri inspirati supponantur editi. Id si cui adhuc dubium est, demonstratur facillime hoc modo. Ante omnia, ut cordatus quisque facile concedet, cogitari vix potest, qua ratione liber aliquis inspiratus, qui posteriori tempore de novo a Deo datus supponitur, quoad doctrinam nihil omnino