De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 375
novi contineat. Si enim omnia ac singula, quae in libro inspirato recens edendo inserenda supponuntur, iam aut in prioribus libris inspiratis scripta aut in traditione divina contenta fuerint, vix intelligitur, quae ratio Deum ad talem librum edendum inducere potuerit. Exigua enim in hac hypothesi vel nulla apparet edendi libri necessitas aut utilitas. Iam vero si liber, ut res postulare videtur, novas veritates continet, per eas profecto depositum fidei necessario crescere intelligitur. Oppones: Huiusmodi opus nequaquam inutile dici posset; per illud enim fieret, ut, quae prius solum orali traditione ferebantur, modo scriptis authenticis et inspiratis consignata reperiantur. Respondemus: Licet haec in rigore vera sint, per ea tamen hypothesis ista non cessat esse valde improbabilis. Sed en alia eaque multo fortior assertionis nostrae ratio. Ad depositum fidei tum ex natura rei tum ex consensu omnium theologorum spectat etiam doctrina de inspiratione librorum, quae duo complectitur. Primo enim doctrina fidei de libris inspiratis declarat, quid sub nomine libri inspirati veniat; deinde determinat accurate, quot et quales in atomo libri ad canonem librorum inspiratorum pertineant. Quare dum canon librorum inspiratorum post tempora apostolica augmentum aliquod accepisse ponitur, necessario et depositum fidei simile augmentum accepisse dicendum est. Nam, ut rem ad oculum demonstremus, dum v. gr. hucusque credendum erat, ad canonem Novi Testamenti spectare praecise libros illos notissimos numero viginti septem, nec plus nec minus; ex suppositione adversariorum aliquando per eandem fidem credendum erit, alium praeterea librum suo tempore huic canoni accessisse et numerum librorum inspiratorum Novi Testamenti ad viginti octo ascendisse.
Nemo hic nobis obiiciat controversiam priorum temporum circa libros, qui ab eruditis deuterocanonici vocantur. Nam licet 1. concederetur, quod tamen simpliciter concedendum non est, canonicitatem seu inspirationem illorum librorum aliquo tempore simpliciter dubiam aut omnino ignotam ecclesiae fuisse; semper tamen in re nostra supponi potest ac debet, tum libros istos tempore Apostolorum iam extitisse, tum revera suo tempore sub charismate inspirationis conceptos ac editos fuisse. Nondum ergo per haec penitus ad adversariorum doctrinam accedere cogeremur. Dein 2. oppido falsum est, horum librorum inspirationem aliquando ecclesiae penitus ignotam aut simpliciter dubiam fuisse. Quis enim audebit dicere, fuisse tempus, in quo aut omnes aut maior pars fidelium et