De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 376

Quod in assertione superius proposita secundo loco adiunximus affirmantes, praeter casum, quo liber post tempora apostolica scriptus esse deprehenditur, ex scriptionis tempore nihil certi contra inspirationem alicuius libri inferri posse; ab omnibus, ut puto, sine demonstratione conceditur; nec res ista ulteriore expositione indigere videtur. Ceterum haec res ex infra dicendis magis illustrabitur.

Scholion. 325. Ex dictis practicas aliquas consequentias deducere placet. Primo igitur ex his, quae dicta sunt, manifesto excluditur opinio eorum, qui versioni vulgatae latinae tribuunt inspirationem non solum ab originali derivatam sed ipsi propriam eamque consequenter etiam ad illa extendunt, in quibus a textu originali non solum in verbis sed etiam in sententiis recedere deprehenditur, dummodo sententiae contrariae non sint. Quare, quod inde necessario consequitur, ea versio, ubi a textu originali manifesto discordat, canonicam auctoritatem habere non potest. Ratio pro illo, quod priori loco intulimus, haec est. Vulgata certissime eo tempore ortum habuit, quo publicae inspirationis charisma iam exstinctum fuerat. Ergo ex dictis in se inspirata esse non potest. Ratio vero posterioris ita redditur. Quaevis versio, in quantum ab originali recedit, auctoritatem canonicam aliunde habere non potest, nisi ex eo, quod ille, qui vertit, saltem in iis locis, in quibus versio in sensu ab originali discrepat, vero inspirationis charismate instructus ponitur et consequenter versio ipsa qua talis in se et independenter ab originali inspirata esse creditur.

doctorum ecclesiasticorum de horum librorum auctoritate omnino ambigui haeserint vel in quo libri isti in publico ecclesiae usu non fuerint aut talis usus dicto dubio per omnia responderit? Potius tenendum est, hos libros, quamdiu dubii fuerunt, eo solum sensu dubios fuisse, quod non plane ab omnibus sine dubitatione ut canonici reciperentur. Denique 3. qui postea ex saeculo quarto secutus est, consensus catholicus et definitiones Ecclesiae, quae suo tempore dubitationibus illis finem imposuerunt, certos nos reddunt, eos libros tum eo tempore, quo charisma inspirationis publicae in populo Dei adhuc vigebat, conscriptos fuisse, tum ab Apostolis qua libros inspiratos successoribus suis fuisse traditos. Unde factum sit, ut illa ab Apostolis orta traditio tam expressa et universaliter cognita non fuerit, ut omnem statim dubitationem excluderet, nescimus. Scimus tamen, id verae traditioni haud officere, quia in re simili circa alia dogmata ut v. gr. circa conceptionem immaculatam B. V. Mariae traditioni apostolicae idem accidisse, nemini ignotum esse potest.