De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 377

Hoc autem paulo antea quoad vulgatam latinam reiectum est. Versionem graecam quod spectat, ex parte temporis, quo illa versio concinnata est, nihil obstat, quominus in se et independenter ab originali inspirata esse credatur. Ratio est, quia illa versio eo tempore edita esse cognoscitur, quo inspirationis charisma adhuc concedi poterat et in synagoga forte adhuc reipsa vigebat. Quare, si de locis agitur, ubi haec versio simpliciter a textu originali discrepat, quin eidem contradicat ; ex parte temporis et veluti a priori nihil prohibet, quominus inter alios cum Augustino (de civ. Dei l. XVIII. c. 43.) dicas: «Quidquid est apud Septuaginta, in hebraeis autem codicibus non est, per istos ea maluit, quam per illos, idem Spiritus dicere, sic ostendens, utrosque fuisse Prophetas.» Consequenter tertio illud idem, quod de vulgata latina dictum est, dicatur et de aliis libris. qui evidenter post tempora apostolica scripti esse monstrantur. Ita habes inter alia ex tempore normam certam, iuxta quam v. gr. iudices de inspiratione epistolae, quae Barnabae Apostolo tribuitur, nec non de libro, qui Pastor Hermae inscribitur, vel de sic dictis constitutionibus apostolicis ac de variis glossematibus, quae haud raro posteriori tempore in sacrum textum sunt intrusa. Item iuxta haec iudicare poteris de auctoritate punctationis masorethicae, de titulis Psalmorum, qui temporibus apostolicis recentiores esse inveniuntur, et de aliis similibus. Aliam applicationem principium propositum habet in casu sequenti. Negari vix potest, quin in Bibliis hinc inde aliquid occurrat, quod ad primam libri illius inspirati editionem non pertinebat, sed postliminio et alia manu additum est. (Cfr. Tob. II. 12. coll. Gutberlet in h. l.; Esther XI. 1.; Ps. LXXI. 19. 20. CV. 47. 48; II. Mach. XII. 44.—46; Io. XIX. 35. XXI. 24; Act. I. 17.—19. et Kaulen, Einleitung n. 196. 207. 307.). Simul plerumque saltem ex praxi ecclesiae dubitari vix poterit, quin huiusmodi loci tamquam partes inspiratae libri inspirati retinendi sint. Quaeritur itaque, utrum haec duo simul consistere possint, nec ne. Respondemus: Per se loquendo et in abstracto haec duo sine dubio simul consistere possunt. Id fere per se intelligitur et ex infra dicendis magis clarescet.

De casu, quo inter textum originalem et inter versionem appareat contradictio, vide, quae supra (n. 319. seqq.) de eadem re dicta sunt.