De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 378
Unum nihilominus iam hic ex principio hic proposito circa rem praesentem pro certo statuere possumus. Ubicumque scilicet sermo est de additione rei, quae ut inspirata retinenda est; ibi concedi nullatenus potest, additionem illam nonnisi post tempora apostolica factam fuisse. Secus enim de eius inspiratione conclamatum foret.
Ceterum sicut in iis, quae posteriori manu in primitivum textum introducta videntur, certe nonnulla sunt, de quorum canonicitate dubitare haud licet; ita forte loci non desunt, de quibus contrarium dici poterit. Exempla pro casu posteriori inter alia habes tum in praefatione brevissima, quae threnis leremiae praemissa est, tum in praefatione prolixiori, quae Ecclesiastico praefixa legitur. Aliam considerationem hic adiungendam ducimus. Ubi agitur de additamentis ad libros Veteris Testamenti, epocha pro tali additione ad tempora, quae publicam Christi Domini praedicationem praecesserunt, aut saltem ad tempus ante adventum Spiritus sancti coarctanda videtur. Ratio est, quia, ubi coepit introduci oeconomia et doctrina Novi Testamenti, vetus oeconomia ut iam abolita consideranda est. Quare charisma inspirationis, si cui ex eo tempore concedendum erat, ex natura rerum non iam ad ampliandos quoquo modo libros Veteris Testamenti spectare debuit. Nam libri omnes, qui authenticum Veteris Testamenti codicem constituunt, pro ratione illius oeconomiae ex primaria intentione Dei eo spectabant, ut homines ad Christum manuducerent et adventum eius praepararent. Quare post adventum Christi, ubi Novum Testamentum aut inauguratum iam fuerat aut proxime inaugurandum erat; charisma inspirationis potius ad condendos libros Novi Testamenti spectare debere intelligitur. Nec obstat factum, quod subiicimus; licet de cetero consideratione dignum esse videatur. Invenitur scilicet in Novo Testamento nonnunquam aliquid, quod prima fronte non aliud quam uberior explicatio et veluti additio ad certum locum Veteris Testamenti esse videatur, facta per posteriores hagiographos. Exemplum habes, si I. Cor. II. 9. cum Isai. LXIV. 4. confers. Quae enim ab Isaia Propheta exspectantibus Dominum praeparata esse dicuntur; eadem ab Apostolo potius diligentibus Dominum promittuntur. Ad haec Apostolus ibi evidenter de bonis vitae aeternae ac de dilectione Dei super omnia loquitur, qua pro tali vita proxime disponimur; Propheta vero directe saltem et immediate nonnisi de bonis futuris Novi Testamenti et de spe futuri Redemptoris, per quem humanum genus in illorum bonorum possessionem introducendum erat, locutus fuisse deprehenditur. Quare Apostolus merito sensum Prophetae ampliasse dicitur, dum prophetiae eius novum momentum adiunxisse deprehenditur. Aliud exemplum huius rei habes Marc. 1. 2. coll. Malach. III. 1. Isa. XL. 3. (cfr. Franzel. de Verbo incarn. thes. VI. n. I. de Trin. thes. XVII. in n. 2. p. 257.). Haec ergo doctrinae nostrae aliquatenus contradicere videntur. At responsio difficilis non est. Quod ad rem praesentem spectat, sufficit ad haec notare sequentia. Si revera in his et similibus locis ad sensum aut dicta auc-