De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 379

ARTICULUS TERTIUS.

De criterio negativo, quod ex persona auctoris petitur.

326. Assertio generalis. Ex persona auctoris contra inspirationem alicuius libri nunquam potest duci argumentum, quod sit undequaque certum. Praeiudicium vero, quod sub certis conditionibus inde derivatur, haud spernendum est, ino aliquando adeo grave esse potest, ut ab argumento certo parum abesse videatur. Haec propositio quoad primam eius partem ita declaratur simul ac demonstratur. Prima fronte indubitatum videri posset, libros inspiratos nonnisi per viros bonos ac sanctos aut per publicos religionis ministros edi posse. Quod si verum esset, consequentiae magni momenti inde derivari possent. Ita enim v. gr. statim ac constaret, librum aliquem ab homine impio, aut qui nullum religionis ministerium unquam exercuit, editum fuisse; eundum librum sine cunctatione tamquam librum profanum e canone librorum inspiratorum proiicere liceret. Sed secundum veritatis normam res non adeo expedite procedit. Licet enim concedamus, contra inspirationem scripti alicuius ex persona auctoris haud raro validum enasci praeiudicium, nihilominus negandum censemus, inde solum argumentum undequaque certum peti posse. Ratio huius negationis in promptu est. Deus, a quo omnis inspiratio ultimatim derivatur, tum in gubernandis rebus omnipotens tum in distribuendis gratiis suis omnino independens esse cognoscitur. Quare potest, si vult, per quemcumque hominem quodcumque opus perficere, dummodo generatim non repugnet, hominem Deo ad tale opus cooperari. «Voluntati enim eius quis resistit?» (Rom. IX. 19.). Ergo absolute loquendo nihil obstat,

torum Veteris Testamenti ab auctoribus inspiratis, qui ad tempus Novi Testamenti spectant, aliquid invenitur additum; sine dubio tale additamentum non ad Vetus, sed ad Novum Testamentum spectat. Aliis verbis per rationem, qua haec ac similia ex Veteri Testamento in Novo citantur Novoque applicantur, revera non dictis ac rebus Veteris Testamenti proprie loquendo novus sensus adiungitur, sed solum id, quod usque ad ea tempora in libris Veteris Testamenti abstrusius latebat, per Evangelistas et Apostolos apertius in lucem proditur atque authentice declaratur, nec non aliquando per adiectiones ipsis proprias augetur. Hoc autem, ut patet, cum nostra doctrina nullatenus pugnat.