De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 380

quominus Deus, si velit, etiam per impios aut profanos homines edere possit libros inspiratos. Quod si semel Deum facere posse concesseris, quomodo ostendes, esse a priori absolute incredibile, quod tale aliquid facere velit aut facere voluerit? Nonne de donis gratis datis, quibus inspiratio accensenda est, Apostolus dixit: «Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult?» (I. Cor. XII. 11.) Accedit, quod neque pro praesenti oeconomia alicubi Deus, ut supra (n. 324.) circa tempus inspirationis diximus, aut expressis verbis aut aequivalenter significasse deprehenditur, libros inspiratos nonnisi per bonos ac sanctos viros aut nonnisi per publicos religionis ministros edendos fore. Non tantopere in hac ratione, quae a priori est, insisteremus, nisi id, quod docemus, simul aliquo modo a posteriori confirmari posset. En quomodo in confirmatione ista procedimus. Inspiratio ad scribendum, ut nemo ignorat, valde similis est inspirationi ad loquendum eique fere in omnibus aequiparatur. Iam vero Deum aliquando etiam infidelibus et impiis hominibus donum prophetiae concessisse aut saltem aliquatenus huiusmodi hominibus pro manifestandis veritatibus supernaturalibus uti voluisse, in ipsa Scriptura testatissimum est. (cfr. Philipp. I. 18.; Matth. VII. 2. coll. Hieronym. in h. l.) Huius rei manifesta exempla habes in Balaam pseudopropheta (Num. XXII.—XXIV. coll. XXX. 16.), in Caipha Pontifice (Io IX. 49.—51.), in Pilato praeside Romano, qui Deo ita disponente mysticum cruci Domini titulum affixit (Matth. XXVII. 37; Maldon. in h. l.), denique in ipsis daemonibus, qui vel inviti Deo ita disponente Iesum Nazarenum Sanctum Dei Deique Filium confessi sunt. (Luc. IV. 34. 41; Marc. I. 24; cfr. Maldon in h. l.) Quae cum ita sint, quid quaeso nos cogit, simile quid de inspiratione libri aut saltem de additamento aliquo homogeneo ad librum inspiratum posterius facto (cfr. n. 325.) omnino impossibile dicere?

Ex hoc per modum corollarii consequitur observatio, quae certe aliqualem attentionem mereri videtur. Si in libris nostris canonicis — quod tamen nullo modo asserimus neque verum esse credimus — nonnulla ab homine aliquo profano ante tempora, ubi inspirationis charisma exstinctum creditur (cfr. n. 324), temere, ut videtur, intrusa esse deprehenderentur, aut generalius si quaedam utcumque secunda manu diversa