De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 381
327. Concedimus tamen in secunda propositae assertionis parte, ex persona auctoris contra inspirationem certi libri haud spernendum praeiudicium desumi posse, imo praeiudicium hoc aliquando ad certitudinem accedere. Hanc assertionis partem suadent ea omnia, quae sive a priori sive a posteriori ostendunt, charismata extraordinaria ac gratias gratis datas, ut est prophetia, virtus miraculorum et huiusmodi, ordinarie a Deo nonnisi viris sanctis concedi solere, aut, si concedantur aliis, ordinarie concedi iis, qui in populo Dei munere aliquo publico instructi esse inveniuntur, quod ad cultum divinum religionemque pertinere cognoscitur. Non est necessarium haec latius prosequi, sunt enim per se satis obvia. Haec insuper a posteriori et quasi per inductionem haud parum confirmantur. Nam de facto inter libros, qui ab ecclesia pro inspiratis habentur, nullus est, qui non, quantum eorum auctores cognoscimus, aut a Propheta aut ab Apostolo aut ab alio viro insigniter sancto conscriptus esse inveniatur. Ex dictis, quod in fine nostrae assertionis adiunximus, veluti sponte consequitur. Diximus, fieri posse, ut praeiudicium, quod ex persona auctoris eiusque charactere ac moribus contra inspirationem alicuius libri exoritur, aliquando a certo argumento parum abesse videatur. En uberior huius rei ratio. Ea, ex quibus praeiudium hoc exsurgit, tum plura inter se cumulari tum singula fere in infinitum excrescere possunt. Iam vero si crescente causa crescit effectus, nonne fieri poterit, ut praeiudicium istud ad certum argumentum proxime accedat? Quis enim v. gr. facile in animum inducat, hominem, qui ad populum Dei Deique ecclesiam nullatenus pertinuit imo eam semper omnibus viribus impugnavit et perditissimis semper moribus fuit, inspirationis charismate a Deo insignitum fuisse?
ab hagiographo in sacrum textum introducta esse demonstrantur; per haec locos sive additamenta huiusmodi nondum sine auctoritate Ecclesiae e sacro textu expungere nec inspirationem eorum absolute negare licebit. Potius in isto casu attendendum foret ad praxim ac sensum Ecclesiae eiusdemque iudicium in omnibus sequendum.
Ex his aestimare poteris, quantum fuerit praeiudicium, quod ab illis inspirationi Apocalypseos inferebatur, qui eam a Cerintho haeretico Apostolis coaevo conscriptam fuisse dictitabant. Ceterum aliud in hac re notandum est. Ab illis istius libri hostibus simul assertum fuisse scimus, Apocalypsin ab illo haeretico in eum finem conscriptam seu confictam