De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 382

Scholion. 328. Ex his per modum corollarii haec inferimus. Primo ex eo, quod liber aliquis non invenitur scriptus a Propheta aut ab Apostolo aut ab alio quopiam viro, qui aliunde inspirationis charismate instructus fuisse cognoscitur, tantum abest, ut liber iste definito iudicio ex inspiratorum canone reiici possit, ut per hoc solum neque adeo validum praeiudicium contra illius inspirationem oriatur. Retinendum est enim, inspirationem ad scribendum esse charisma sui generis, quod sicut nulla certa lege a Deo conceditur, ita per se cuique viro probo concedi potuit. Et revera plures ex illis libris, qui iuxta doctrinam ecclesiae certissime inspiratis accensendi sunt et ut tales ab omnibus habentur, neque ab Apostolo aliquo neque a viro, qui proprii nominis Propheta fuerit aut qui alios saltem praeterea inspiratos libros ediderit, compositi esse inveniuntur. Ut enim in Marco et Luca, quorum neuter proprio sensu Apostolus dici potest et tamen prior Evangelium, alter Evangelium et Actus Apostolorum edidit, non insistamus; ubi invenitur Propheta stricti nominis, qui auctor libri Ruth aut Tobiae aut Esther aut Iudith aut primi ac secundi Machabaeorum tuto scribi possit? Secundo si in libro aliquo, qui ab omnibus habetur inspiratus, sive in textu originali, prout modo legitur, sive in versione quapiam occurrunt aliqua, quae speciem additamentorum sive glossematum aut consulto aut quasi casu aliena manu in textum sacrum introductorum prae se ferre videntur; ea certe etiam extra casum, quo tempore inspirationis iam elapso introducta esse demonstrantur, per se et velut a priori quoad inspirationem maxime suspecta haberi possunt. Ratio est, quia non tam facile praesumendum est, antiquos interpretes, glossatores aut amanuenses, aut etiam sacerdotes aut synedrium aliosve, a quibus haec suo tempore textui sacro quacumque demum ratione adiuncta fuerunt, in hoc actu inspirationis charismate fuisse divinitus instructos ac praeventos. Hoc tamen praeiudicium adeo violentum non est, ut rationibus in contrarium et maxime usui ecclesiae, qui ali-

fuisse, ut per eam errores suos magis confirmaret. (Cfr. Epiphan. haer. 51. n. 3. 32.) Quare isti hostes Apocalypseos praeiudicio ex persona auctoris addebant praeiudicium sive argumentum ex materia, quod utique, si veritate niteretur, ex superioribus (n. 319. seqq.) ineluctabile dicendum foret.