De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 383
quando satis aperte pro inspiratione harum partium stare videtur, numquam cedere deheat.
329. Ex his colligere licet regulam generalem, quae prae oculis habenda atque applicanda est, ubi non tam de inspiratione integri alicuius libri, sed de inspiratione sive de canonicitate alicuius loci in particulari quaeritur. Regula ita efferri potest. Si constat, verbum aliquod aut verborum circuitum aut etiam maiorem aliquam praesentis textus particulam in originali editione defuisse, seu quaedam posteriori tempore et aliena manu fuisse adiecta; de inspiratione et canonicitate eorum tamdum dubitari prudenter potest ac debet, quamdum aptis argumentis contrarium non evincitur. Ratio huius regulae quoad primam eius partem, quae ceteroquin vix ab aliquo in dubium vocanda erit, breviter ita reddi potest. Deus, qui ex dictis tamquam auctor primarius Scripturae totius considerandus est, non solet, ut habet commune adagium, facere per plura, quae facere potest per pauciora. Hoc supposito quaerimus: Si Deus ab aeterno constituit, ut illa, de quibus quaestio agitur, aliquando partem Scripturae simulque partem determinati alicuius libri sacri constituant; quaenam ratio esse potuit, ut ea non statim per hagiographum primitivum libro illi inserenda voluerit? Non est enim Deus hominibus comparandus, qui lapsu temporis quaedam de rebus scripto tractandis melius intelligunt et ideo libris a se prius editis posteriori tempore nonnumquam aliquid adiungere consueverunt. Quare, nisi specialis ratio contrarium flagitasse ostenditur, Dei opera statim ab initio perfecta fuisse censenda sunt, sicut Moyses cecinit: «Dei perfecta sunt opera.» (Deut. XXXII. 4.) Maiorem difficultatem secunda pars regulae
Exempla habes supra n. 325. De difficultate, quae contra praecedentem doctrinam ex Patribus fieri posset, cfr. infra n. 343.
Iuvat haec propter rei gravitatem paucis applicare ad librum, qui Tobiae nomine inscribitur. Notum est, duas aut plures huius libri recensiones existere, quarum una alia amplior esse invenitur. Quare merito quaeritur, an omnes ac singulae tamquam inspiratae retineri possint. Respondemus: In solvenda hac quaestione ante omnia ad usum ecclesiasticum recurrendum et eius iudicio standum est. Deinde si propter usum istum et praxim ecclesiae revera non solum una sed plures satis diversae illius libri recensiones tamquam authenticae retinendae apparent (cfr. Gutberlet, Buch Tobias, Einleitung), tota haec res secundum proposita principia probabilius ita concipienda et componenda videtur. Non facile duo aut plures auctores inspirati cogitandi sunt, quorum unus unam,