De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 384

habere videtur. Tamen reapse etiam in hac assertionis parte, prout iacet, tandem nonnisi de eo quaestio esse potest, quam graves rationes exigantur, ut partem postliminio in sacrum textum introductam satis tuto ut inspiratam retinere possimus. Nam de absoluta possibilitate rei in abstracto consideratae iam satis dictum est et vix aliquis serio ambigere poterit. Quaenam enim in eo est contradictio aut impossibilitas, quod Deus ad librum aliquem per certum auctorem sub charismate inspirationis suoque nomine editum posteriori tempore per alium virum eodem charismate praeditum aliquid addiderit? Ratio autem, quae ad factum ipsum admittendum sufficere possit, sine dubio esse poterit aut doctrina expressa aut praxis ecclesiae irrefragabilis. Imo haec praxis ad id admittendum non solum sufficit sed omnino cogit. Quare ut casus realis huius rei admittendus sit, haec requiruntur ac sufficiunt. Ex una parte et ante omnia requiritur, ut in libro aliquo inspirato textus quidam aperte secunda manu et ab alio auctore additi fuisse deprehendantur; tum ex altera parte constet necesse est, Ecclesiam iisdem textibus manifesto et constanter tamquam inspiratis uti consuevisse. Exemplum huius rei idque satis luculentum habes in ipso Pentateucho, qui, cum ex consensu fere unanimi catholicorum Moysen habeat auctorem, tamen, ut a multis expresse docetur ac negari vix poterit, in fine duo capita habet adiuncta, quae ex una parte certe non minus inspirata sunt quam praecedentia, et nihilominus aliunde ex communi sententia a Moyse scripta esse non possunt. Alia exempla in aliis libris facile reperiri possunt, qualia sunt Ps. XIII. 7.; XXIV. 22.; XXXII. 22. 4. 20. 21.; CV. 48. etc. Haec enim et inspirata esse nemo dubitat, et aliena manu addita fuisse negare vix poteris. (Ofr. Kaulen, Einleitung n. 196.

alter alteram ex iis, quae circumferuntur, recensionibus edidisse supponatur. Potius supponendum censerem, exstitisse recensionem aliquam omnibus antiquiorem vel omnino deperditam vel nobis hucusque ignotam, quae sola in se et in sua origine inspirata fuerat et res omnes, quae nunc in omnibus simul sumptis exhibentur, perfecte complectebatur; a qua deinde tamquam a fonte primitivo res et inspiratio in nostras recensiones derivatae fuerint, cum ex istarum auctoribus quacumque demum ex causa unus plus alter minus de textu originali retinendum censuerit.

Quomodo nihilominus Pentateuchus simpliciter a Moyse conscriptus dici possit, vide supra n. 320, in nota.