De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 385
207. 307.; Schegg, Prophet Isaias, II. Theil, p. 88.; Liter. Handw. n. 267. coll. 391.
ARTICULUS QUARTUS.
De criterio negativo, quod a testificatione extrinseca sumi potest.
330. Assertio generalis. Testificatio mere humana per se sola non sufficit, ut liber aliquis cum omnimoda certitudine e censu inspiratorum expungi possit; sufficit vero plenissime testificatio divina sive sensus et praxis ecclesiae. Haec assertio quoad utramque partem facile demonstratur. Ad demonstrandam priorem partem sic progredimur. Testimonium humanum, ut logici sive philosophi demonstrant, utique haud raro verae certitudini gignendae par est. Sed haec doctrina valet solummodo, ubi de asserendo facto aliquo agitur, quod in omnium oculos aut sensus cadere potest. At quando sermo est de re aliqua doctrinali aut de facto, quod aut mere internum aut utcumque
Ex his apparet, quid dicendum sit de theoria eorum, qui de quadam inspirationis evolutione loquendum esse censuerunt. (Cf. Schegg et Handw. l. c.) Hi si nihil aliud affirmare intendunt, quam fieri potuisse, ut ante tempora apostolica ad libros inspiratos, qui iam in se completi videbantur, sive per sacerdotes praepositosve synagogae sive per alios demum quoscumque probos viros aut etiam per Bibliorum interpretes ad res illas addendas a Deo extraordinario modo vocatos et extraordinario lumine instructos quaedam adderentur, quae et ipsa inspirata sunt; profecto nihil, quod aut aperte falsum aut impossibile sit, dicere inveniuntur. Si vero ulterius contendunt, evolutionem inspirationis hoc modo conceptam aut omnino necessariam esse aut saltem rerum naturis divinaeque oeconomiae admodum convenientem; et multo magis si praepositis synagogae aut aliis quibusvis personis intendunt vindicare charisma ac munus ordinarium, quo ipsi libros inspiratos et a maioribus traditos continuis additamentis augere possint ac debeant; aut si descriptam inspirationis evolutionem utcumque ultra tempora apostolica extendunt; tum huiusmodi theoria de evolutione inspirationis omnino reicienda est. Hoc partim ex dictis iam patet, partim ex dicendis amplius patebit. Ad praecavendas omnes difficultates unum adhuc notandum ducimus. Ex Ioan. XI. 51. minime colligitur, summum Pontificem Veteris Testamenti id habuisse sibi proprium, ut, quoties qua talis loqueretur, prophetiae dono gauderet. Multo vero minus idem vindicare sibi potuit, ut, quoties pro usu publico aliquid scriberet, praesto sibi haberet charisma inspirationis ad scribendum, quod iam prius a dono prophetiae multum distare ostendimus. (Cf. n. 97.)