De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 386

ex natura sua satis occultum est, tunc hoc testimonium a certitudine gignenda plane deficit. Iam vero inspiratio libri, si sumitur in facto esse, manifesto est res doctrinalis; si vero spectatur in fieri, utique in facto aliquo consistit. At hoc inspirationis factum manifesto non est factum mere externum, sed præ parte sua principaliori omnino internum esse deprehenditur. Neque est factum naturale sed supernaturale. Nam inspiratio ex dictis (l. II.) præcipue in illustratione extraordinaria menti hagiographi immissa divinitus atque in competenti motione voluntatis reponenda est. Quomodo ergo testificatio humana de hoc facto aut de huius facti absentia — est enim eadem utriusque ratio — nos certos reddere poterit? Unicum effugium adversariis remanere videtur, si nimirum ad testimonium ipsius auctoris provocare tentaverint. Haec enim observare quis poterit. Unusquisque, prout notum est, de propriis factis internis per conscientiam internam edocetur infallibiliter. Quare nihil obstare videtur, quominus quis cum sufficienti certitudine testimonium ferre possit, librum aliquem sua industria et sua manu editum viribus propriis et sine inspirationis charismate a se compositum fuisse. Sed ad haec ita respondendum est. Ante omnia auctoritatem testis unius, maxime in re, in qua aliquo modo causa eius propria agi videtur, ad omnimodam certitudinem nequaquam sufficere, omnibus notum est. Deinde recolendum est, quod ex professo supra docuimus. (n. 103. seqq.) Scilicet fieri per se potest, ut auctor inspiratus inspirationis suae in scribendo satis conscius sibi non fuerit. Quare in hoc casu, si auctor inspirationem libri a se editi negare vellet, eo quod de extraordinario inspirationis influxu nihil in se expertus fuerit, manifesto erraret. Ergo neque auctoris testimonium mere humanum in re præsenti ex omni parte certum est. Concedimus tamen, illud testimonium spernendum non esse; imo per id aliquando inspirationem vix non cum plena certitudine a libro aliquo excludi posse. His absolutis modo secunda propositae assertionis pars demonstranda est. Revera quod in ea dicitur, pro eo, qui terminos intelligit, per se evidens apparet. Quis enim dubitabit, quin testificatio divina et sensus ac praxis ecclesiae, quæ nonnisi huius testificationis signum atque custodia haberi debet, nonnisi circa id, quod verum est, versari possint? Imo huiusmodi testificatio, ut per